{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Generatione Divina 10","citation":"Victorinus, De Generatione Divina 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-generatione-divina/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-generatione-divina/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-generatione-divina/10.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"De Generatione Divina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-generatione-divina","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"X. Quid autem ex istis omnibus colligitur, mi dulcis Victorine? Quoniam Dominus Jesus Christus (Joan. I, 1, 3), qui est Ιόγος apud Deum, per quem effecta sunt omnia, et sine quo nihil factum est: neque generatione a Deo, sed operatione a Deo, est primum opus et principale Dei: cui dedit nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 9), filium eum appellans et unigenitum, quod solum opera sua fecit. Effecit autem ex iis quae non sunt: quoniam (Rom., IV, 17) potentia Dei, quod non est, adducit ut sit. Hoc autem et Jesus per quem facta sunt omnia: hoc est ex iis quae non sunt, ea quae sunt effecit. Sed isto distat quod Deus facit, ut sit perfectum omnimodis: Jesus autem alia, non eodem modo, etsi perfecta effecit. In quo igitur Jesus est effector eorum quae sunt, ex iis quae non sunt, secundum operationem? Et in patre ipse est, et in ipso pater (Joan. XIV, 9, 11): et ambo unum sunt (Joan., X, 30). In quo autem non idem potest, alter accipitur. Non enim aliud omnimodis perfectum operari potest. Sed neque propria operatione operatur, neque propria voluntate; sed eadem vult quae pater. Et ipse etiam (1) habet voluntatem; dicit tamen: Non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI, 39). Et multa in voluntate patris (2) non scit: sicut judicii diem (Marc. XIII, 32). Et iste passibilis est, ille vero impassibilis: et ille est qui misit, iste vero qui missus est: et alia istius modi, ut quia iste induit carnem (3), in eo quod mortuus est, in eo quod resurrexit a mortuis: quae omnia Filio contigerunt. Patri autem incongruum, operi autem ejus non incongruum: quod cum sit opus in substantia (4), quae quidem receptrix est diversarum qualitatum et magis contrariorum.","prev":{"citation":"De Generatione Divina 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-generatione-divina/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-generatione-divina/9"},"next":{"citation":"De Generatione Divina 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-generatione-divina/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-generatione-divina/11"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, De Generatione Divina, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp112/tmp112/tmp112.tmp112.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}