{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Physicis Liber 1.1","citation":"Victorinus, De Physicis Liber 1.1","ref":"1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.1.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"De Physicis Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"I. Rerum omnium conditorem Deum (1) sensus hominum judicio naturali motuque cognoscit. Sed (2) physici res ipsas admirantes, immo stupidi, vi miraculi (3) caecati, totius creaturae conditorem ipsum obliti sunt. Quidam enim non esse Deum, sed natura a se generari omnia sine Deo, motu audacissimo contendunt. Alii et Deum et naturam confitentes, aequalem rerum naturam Deo constituunt: quem quidem vim aiunt (1) fecisse naturae, eo quod ab ipsa usurpando fabricasse docetur: rursus autem violentiam pali, ex eo quod ea quae ipse instituit, natura resolvit. His duobus generibus adversantibus sibi, utrisque autem blasphemantibus, respondendum est: et primis his, puto, qui magis sunt audaciores, quosque diximus negare Deum, qui ex omni creatura sua manifestatur. Quis enim ambigit ordinem, qui in rerum natura est, ab aliquo esse positum, non a se? cum tempora mensuras et cessionem sibi invicem tribuant: et sol quidem, licet clarior et efficacior sit, et virtutem maximam habens, minoribus sibi lunae choroque stellarum concedat noctu, nec diem ipsam in eodem spatio possit semper conservare: sidera et luna id ipsum quod habuerunt spatium potestatis ad– mittant: ver, autumnus, hyems, et aestas praefinito spatio ordinali sperentur et veniant. Et ipsis tamen temporibus aliquotiens vis infertur, ut non id agant semper quod speratur; sed prohibente aliquo, modum excedant. Quid oportet de mari, de fluviis, de terra, montibus caeterisque elementis, aut quae ex his nascuntur frugibus, sermonem protrahere? Accedamus nunc ad ea quae promissa sunt.","prev":{"citation":"De Physicis Liber 1","label":"Section 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1"},"next":{"citation":"De Physicis Liber 1.2","label":"De Physicis Incipit Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.2"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, De Physicis Liber, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp121/tmp121/tmp121.tmp121.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}