{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Physicis Liber 1.16","citation":"Victorinus, De Physicis Liber 1.16","ref":"1.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.16.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"De Physicis Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"XVI. offendit tamen aliquos, quod in corpore: cum non aliter visus esset hominibus, nisi corpore; neque sui conservationem videre possent, nisi corpore: imo nec aliter a damnatione mortis liberare debuit, quam corpore; ut istud ipsum (1) liberatum ostenderet, quod perierat. Sed quemadmodum, videamus. Mulier prima peccavit: peccavit autem cum esset virgo. Haec causa fecit postea natos omnes esse mortales. Virgo enim excepit sententiam, qua cum mortalis esset effecta, mortales caeteros procreavit. Per hanc virginem mors dominata est. Propter quod per virginem debuit venire qui vitam donaret. Mortis occasio ingressa per lignum, sed mulier ex latere viri. Ideo ligno latus Domini percutitur, ut et pro muliere patiatur. Et non totum latus mulier, sed portio lateris: una enim ex costis sumpta, aedificata est. Ideo non omne latus aperitur, sed locus ipse lateris stimulatur, unde accepta est. Spinas et tribulos sententia damnationis terra produxit: ideo spinis et tribulis coronatur: spinarum substantia, maledictam. Erat corona forma victoriae: itaque per quae coepit esse peccatum, per haec transeundo Dominus triumphavit.","prev":{"citation":"De Physicis Liber 1.15","label":"De Physicis Incipit Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.15"},"next":{"citation":"De Physicis Liber 1.17","label":"De Physicis Incipit Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.17"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, De Physicis Liber, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp121/tmp121/tmp121.tmp121.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}