{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Physicis Liber 1.22","citation":"Victorinus, De Physicis Liber 1.22","ref":"1.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.22.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"De Physicis Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"XXII. An mirum est angelos regem enuntiasse, quem sciunt Magi quo…ue in terra longinqua positi? Cum signum illis apparuisset e coelo, et intellexerunt natum, et diu quaesitum adinveneruni, inventum adoraverunt. Cujus stellae signum caetera stellarum praeibat insignia: stella enim quae nativitatis dominicae index fuit, non ut caeterae lucebat in tenebris, sed per diem refulgebat in sole; et sole et die in splendore superato; non quasi quae fixa esset in coelo, sed praecedens specie mira magis ad inquisitionem Domini pergentibus viam in itinere demonstrabat. Denique ibi supra domum constitit, ubi esse quem annuntia bat, ostendit. Quod scriptura testatur: Nato autem Jesu in Bethleem Judoe in diebus Herodis regis, ecce Magi venerunt ab oriente Hierusalem dicentes, ubi est qui natus est rex Judoeorum? Vidimus enim stellam ejus ad orientem, et venimus adorare eum. Quem parvulum Magi cum vidissent adoraverunt ut regem, ut hominem, ut Deum; et munera obtulerunt, e quibus muneribus etiam passurus denuntiabatur. Thus enim obtulerunt ut Deo, aurum ut regi, myrrham passuro. Talis infantia divina cognoscitur, nutritur, et educatur! Sed sine ductore omnia sciens. Mirantur hoc Judaei cum viderent litteras scientem sine doctrina; dicentes: Quomodo iste litteras scit, qui non dedicit? Quod sciret, confitentes; et quod non didicerit, non negantes: unde tamen hoc haberet, non comprehendentes. Judaeorum doctoribus cum loquitur, doctor doctorum invenitur. Qui cum adhuc parvulus fere annorum XII sederet in medio magistrorum, doctrinam ejus cum stupore mirabantur doctores. Ita enim Scriptura dicit: Et omnes, qui audiebant eum, admirabantur prudentiam ejus et responsa. Haec scripturis probantur, physicis vero rationibus amplius invenitur: Deus enim in homine natus, talia insignia infantiae suae debuit demonstrare.","prev":{"citation":"De Physicis Liber 1.21","label":"De Physicis Incipit Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.21"},"next":{"citation":"De Physicis Liber 1.23","label":"De Physicis Incipit Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.23"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, De Physicis Liber, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp121/tmp121/tmp121.tmp121.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}