{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Physicis Liber 1.23","citation":"Victorinus, De Physicis Liber 1.23","ref":"1.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.23.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"De Physicis Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"XXIII. At vero causam adventus ejus si requiras, hominem iterum apparere oportebat. Latere debuit tanta divinitas non eos qui credebant (1), sed principem mundi, in cujus oppressionem (2) descenderat, sed nostra causa liberationis. Is enim non ex auctoritate sua, sed ex sententia dominica tenebat, quia jusserat peccatorem, qui non poenituit, mori. At vero poenitentem liberare debuit misericors. Hoc justitia, hoc possibilitas divina poscebat, ut qui ex sententia tenebat reum, si non reum caperet, praetereundo sententiam, amitteret potestatem. Nemo autem non reus, cum et origine et natione sint ex mortalibus. At is qui natus est, ipse dedisse sententiam probatus est; qua sententia ipse reus non tonetur, qui cum susceperit carnem, sine peccato inter homines conversatus est. Sicut scriptum est: Hic Deus noster, et non deputabitur alius absque eo. Invenit omnem viam prudentioe, et dedit eam Jacob puero suo. Post hoec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (3). Hic est, qui conversatus est sine peccato, ut iterum scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (4). Hanc carnem sine peccato produxit: quam mundi hujus princeps adversantem sibi praevidens, neque suis voluntatibus inclinatam, hominem tantum aestimans, invadere ausus est permittentem. Permisit autem Dominus, ut ipse sibi princeps causa sit amittendi; qui cum reos ex sententia sibi vindicasset, usurpando hunc qui reus non erat, contra sententiam veniens quam (1) tenebat, amitteret (2) potestatem. Ita rationis fuit officia corporis agere, ut ipse quidem eamdem esse carnem ostenderet, quam susceperat, eam quae ante damnata est: ille vero carnis officia videndo, non intelligeret deitatem, ac sic contra sententiam Dei veniens, perderet potestatem; quia appetere ausus est, quem sine crimine pervidebat.","prev":{"citation":"De Physicis Liber 1.22","label":"De Physicis Incipit Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.22"},"next":{"citation":"De Physicis Liber 1.24","label":"De Physicis Incipit Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.24"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, De Physicis Liber, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp121/tmp121/tmp121.tmp121.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}