{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Physicis Liber 1.25","citation":"Victorinus, De Physicis Liber 1.25","ref":"1.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.25.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"De Physicis Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"XXV. Sitivit, ut per sitim naturam corporis demonstraret; non quod poculis indigeret, cum ipse sit fons aquae vivae. Denique Samaritanam, ubi sitisse invenitur, cum aquam postulasset, atque illa judaeum aestimans non dedisset, obtulit mulieri aquam per quam sitim perpetuo satiaret, sicut scri– ptum est: Jesus sedebat super puteum; et fuit hora quasi sexta; et venit quoedam mulier Samaritana haurire aquam. Et Jesus sedebat; et Jesus dixit ad eam: Da mihi bibere. Abierant enim discipuli ejus in civitatem ut emerent escas. Mulier tamen respondit ad Jesum, dicens: Tu, cum sis judoeus, quomodo petis a me bibere, cum sim mulier samaritana? Et Jesus respondit illi: si scires donum Dei, et quis est qui tibi dixit: da mihi bibere; tu magis petiisses eum, et dedisset tibi aquam vivam. Et dixit illi mulier: Domine, neque urceum habes, et puteus altus est; unde habes aquam vivam mihi dare? Ne tu major sis patre nostro Jacob, quoniam ipse dedit nobis puteum de quo bibat cum filiis suis et cum pecoribus suis. Et Jesus respondit ad illam: Omnis qui ex aqua ista biberit, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua. quam ego dedero illi, non sitiet in oeternum; sed erit fons aquoe salientis in vitam oeternam. Ergo non sitierat accipere, sed dare, qui divinam (1) prominendo dedit, Ita ut relicta hydria sua mulier, oblita sitis veleris, Samariae caeteris Samaritanis adventum ipsius praedicaret. Hoc sitiebat Dominus docere mulierem, quam jam sciebat esse paratam: non aquam terrenam petens, sed ex petitione dans aquam vivam, quae fontem fecit salientem in vitam aeternam.","prev":{"citation":"De Physicis Liber 1.24","label":"De Physicis Incipit Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.24"},"next":{"citation":"De Physicis Liber 1.26","label":"De Physicis Incipit Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.26"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, De Physicis Liber, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp121/tmp121/tmp121.tmp121.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}