{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Physicis Liber 1.8","citation":"Victorinus, De Physicis Liber 1.8","ref":"1.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.8.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"De Physicis Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"VIII. Ea causa fuit non indulgendi primis peccantibus, quos cum interrogatione sua ad poenitentiam provocans, suam salutem vidit repellentes, damnavit. Eos autem, qui ex his nati sunt, quique ad ipsum confugerunt, miseratus est. Etenim justum est volentes et poenitentes, ad eum qui potest praestare, confugientes impetrare: Ingratos, renitentes, facti sui Culpam ingerentes Deo, damnationis causam sibi constitutos, dimittere. Ea justitia dari gratiam istam protoplastis non permisit: non ipse noluit praestare qui damnat. Ipse fuit et ante, qui modo est, et erit: qui nunc bonus, et ante bonus: qui nunc misericors, et ante misericors: in eo semper permanens, qui est immutabilis: quem cum damnavit ob culpam, culpnra Ipsam dinoscere (1) necesse est, quam de physicis rationibus iterum inquiramus. Homo factus non ut aliquid conditori suo praestaret (2), sed ut ipse saeculo potiatur, ex melioribus constitutus, merito rationabilis est effectus: et hoc ipsum creaturae ratio expetebat, ita ut diversis in saeculo conditis, et ex omnium elementorum conversione constructis, hic qui melior est omnibus (1), caeterorum habeat potestatem: non tum immemor sui creatoris; sed subjectus dominio per mandatum, caetera subjecta sibi teneat. Subjectio autem istius, qui rationabilis est, legem requirit, ne sit ipse omnium deus liber a lege: quam legem postulante ratione, in quibus danda esset, oportet pervidere. In his dandam esse legem ratio edocet, quibus positus (2) frucbatur. Quod cum cibus tunc datus maxime inveniatur, in hunc datam esse legem ratio poposcit, in hunc peccasse declaratur.","prev":{"citation":"De Physicis Liber 1.7","label":"De Physicis Incipit Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.7"},"next":{"citation":"De Physicis Liber 1.9","label":"De Physicis Incipit Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-physicis-liber/1.9"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, De Physicis Liber, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp121/tmp121/tmp121.tmp121.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}