{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Verbis Scripturae 4","citation":"Victorinus, De Verbis Scripturae 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/4.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"De Verbis Scripturae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"IV. Igitur, amice, si hodie dies ita definitur, quare non credamus prophetae dicenti ipsum in initio factum esse quod hodie fiat: nihil novum sub sole esse, neque adjectum aliquid esse, neque diminutum? Manet vespera usque in matutinum, noctisque horas adimplens, et sic una dies definita appellatur, in quo matutinum non primi diei esse dicatur, sed secundi initium inveniatur. Requirimus autem utrum in die Dominus noster operatus est, an in nocte? Certe si in die, matutinum istud non primi diei esse adjudicatur, quando firmamentum coeli in eo fieri mandatur. Si autem secunda die firmamentum factum est, secundi diei matutinum esse apparuit. AEquilibratio enim diei et noctis definita extiterat: propter quod unus dies in numero appellatus erat. Iterum dicit scriptura: Congregetur aqua in congregatione una, et pareat arida (Gen. I, 9), quam germinare mox praecepit herbam pabuli secundum genus suum, et ligna fructifera. In quibus factum est vespere, factum est et mane dies tertius. Itaque si matutinum istud de die tertia suscipis, cur dicit Scriptura: Fiant duo luminaria in firmamento coeli, sic ut luceant super terram in inchoatione diei et noctis: ita ut dividant inter diem et noctem, et sint in signa, dies et tempora et annos? (Ibid., 14). Nullus autem hominum legem sciens, qui tibi consentiat tertia die solem et lunam factam fuisse.","prev":{"citation":"De Verbis Scripturae 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/3"},"next":{"citation":"De Verbis Scripturae 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/5"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, De Verbis Scripturae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp111/tmp111/tmp111.tmp111.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}