{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Verbis Scripturae 5","citation":"Victorinus, De Verbis Scripturae 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/5.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"De Verbis Scripturae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"V. Forte si te ipsum interrogem, respondebis mihi quarta die facta esse, et contendes matutinam istam de tertia die esse. Quae matutina vere de tertia die si fuisset, numquam priores nostri quarta die factum solem et lunam professi fuissent. Qui si quarta die facti sunt, matutinum istud non de tertia die est, sed de quarta, in qua sol et luna et caetera facta sunt. Denique dividunt inter diem et noctem in inchoationibus suis. Sic enim aequilibravit inter eos auctor eorum, ut tantumdem mundi spatium tenerent, percurrerent: non quo adimpleto officio receptaculum haberent requiescendi, sed immo suis limitibus incessabiliter currunt. Namque sol quod per annum ambulat, luna illud triginta diebus currere dignoscitur. Peragrantes cyclum orbis ad punctum priorem reversi sunt, unde processerant. Non ergo pausaverunt cum totum cyclum cucurrerunt: aut doce scriptum esse, et ego conquiesco. Sed non doces, quia nec invenis, sicut Salomon dicit: Oritur sol, et occidit sol, et ad suum locum revertitur. Ipse oriens vadit ad Austrum, et gyrans circumit usque ad Aquilonem (Eccle. I, 5). Si existimas occidere solem, redde nobis rationem quomodo ad suum locum revertitur. Unde si subterfugit te sensus falsa effingere, crede Salomoni dicenti ipsum orientem ad Austrum ire, ita ut gyrans perveniat ad Aquilonem: Quia gyrans gyrando peragrat spiritus, in circuitum suum convertitur spiritus (Ibid., 6). Quid apertius poterimus nos disputare, quando propheta paucis verbis quaestionem nostram deliniaverit, spiritum esse qui gyrans gyrando incessabiliter orbem totum peragret? Sic dies unus definitur, et ad alium matutinum transitur, propter quod in dies, menses, annos instituti sunt.","prev":{"citation":"De Verbis Scripturae 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/4"},"next":{"citation":"De Verbis Scripturae 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/6"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, De Verbis Scripturae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp111/tmp111/tmp111.tmp111.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}