{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Verbis Scripturae 6","citation":"Victorinus, De Verbis Scripturae 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/6.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"De Verbis Scripturae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"VI. Fac tibi de caetero satis, et consenti parentibus nostris prioribus haec tradentibus quae supra memorati sumus, lucem istam non totum orbem tenere, sed medium. Et ideo quacumque sol respexerit, diem et horas fieri. Ita cum peragrans agrando delato spatio horas mutet. Quod si verum est, ubi matutinum factum fuerit, manere diutius non poterit ibi matutinum: quia cum sol ambulat ad alia loca, horae semper se mutant, et ita fit ut perveniatur ad vesperam. Sequens vero est in officio noctis quod horae supplent. Sed cum matutinum oriri videmus, defectum tenebrarum esse recognoscimus, et quando vespera fit, dies occasum patitur. Sic enim climata coeli distinxit inter diem et noctem, ut quacumque parte sol gressum fecerit, matutinum habeatur: totidemque luna ubi peragrarit, vespera esse agnoscatur, quae sequentis diei esse dicitur. Stultum namque est audire noctem priorem secundum vesperam factam fuisse, postque matutinum ortum esse. Quod si vespera prior facta fuisset, non aliquem noster legislator reveritus esset, unam noctem in numero noctium illam pronuntiare. Nemo quod primum et principale habet contemnit illud enuntiare, et id quod subsequens est audiat nominare. Itaque si ab hominibus nihil tale deprehenditur, quomodo a vobis reputatur ut matutinum posterius factum dies unus appelletur? Quare non profiteris quod prius legisti, lucem factam et diem appellatam, postque tenebras noctem vocatam? Non ergo ante nox facta est, quam dies. Sic nec vesperam credere debes, quam matutinum diei primum intelligas factum fuisse.","prev":{"citation":"De Verbis Scripturae 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/5"},"next":{"citation":"De Verbis Scripturae 7.1-18","label":"7.1 to 7.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/7.1"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, De Verbis Scripturae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp111/tmp111/tmp111.tmp111.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}