{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Verbis Scripturae 7.1-18","citation":"Victorinus, De Verbis Scripturae 7.1-18","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/7.1.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius"},"work":{"title":"De Verbis Scripturae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"VII. Quod autem matutinum scriptura tacuit, rationem pandit quando lucem fieri praecepit. Quid autem ortus lucis ostendere potuit, si non matutinum esse definivit? Nec enim dies extra matutinum appellari potuit: recteque dicimus, Deus cum lucem vocavit diem, matutinum intra eum conclusit. Namque finito die vespera oriri coepit, quae nocte tota operando perveniret ad matutinum de secundo die, in qua firmamentum fleret. Et licet de tertia et quarta die, in qua solem et lunam fabricavit, disputaverimus; tamen plenius requiramus in qua die homo factus sit, utrum quinta die aut sexta, ut inveniatur vespera si prior est a matutino. Dixit enim Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem mitram. Et fecit Deus hominem: ad imaginem Dei fecit illum: masculum et feminam fecit eos, deditque illis omne pabulum ad escam. Et factum est vespera, et factum est mane dies sextus (Gen., I, 26, 27 et 31). Unde si matutina ista de sexta die est, homo ergo quinta die factus est. Nam si sexta die factus est, approbatur matutina ista de septima die esse, in qua Deus requievit. Quod si minime, redde mihi hic opera sexti dici ubi sunt, quo consummata sunt omnia quae die sexto facta esse dixit. Quinto autem die invenio aquas produxisse, reptilia atque volatilia; non hominem, qui de terra factus cum quadripedibus et bestiis terrae. Quod si quinta die homo cum supradictis factus est: neque ea quae aquae produxerunt invenimus, neque illa quae sexta die consummata sunt. Et quomodo Scriptura dicit septima die requievisse Deum ab omnibus operibus suis, quando invenio post hominem et ea quae cum homine sunt facta, consummatam esse omnem operam quam Deus initiaverat facere? Itaque si quinta die homo et supra memorata facta sunt, quinta die omnia consummata invenimus esse, ut sexta die definiamus, Deum ab omnibus operibus suis requievisse.","prev":{"citation":"De Verbis Scripturae 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/6"},"next":{"citation":"De Verbis Scripturae 7.19-26","label":"7.19 to 7.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/7.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus-marius/de-verbis-scripturae/7.19"},"credit":{"text":"Victorinus, Marius, De Verbis Scripturae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp111/tmp111/tmp111.tmp111.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}