{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lege domini 1-46","citation":"Victorinus, De lege domini 1-46","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus/de-lege-domini/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini/1.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus"},"work":{"title":"De lege domini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini","urn":null},"verse":true,"words":297,"text":"Solus in antiquo fulgebat clara potestas,\nSideribus caeli totum qui luminat orbem,\nVerum qui Christum misit renouare salutem.\nHunc lex esse deum populo monstrauerat unum:\nVnum hunc esse patrem, a quo sunt omnia facta,\nAtque unum Christum, per quem deus omnia fecit.\nDe domino dominus, lumen de lumine natus,\nFilius ipse dei, carissimus ipse minister.\nHic fecit fluuium de fonte manare(==MA-NARE) perenni,\nQui tot(==) fluit in partes, ut uenti, in quattuor orbis.\nFudit aquas in agros, fontis sapor et color unus.\nHic regem terris, hominem, suo(==SVO) plasmate fecit,\nQuem dominatorem uoluit(==VOLUIT) his omnibus esse.\nProtinus illicitum uetuit contingere pomum,\nVnde malum sciret, unde dinosceret aequum.\nAngelus hunc refuga coepit nudare salutem.\nAdam, parua fide, nimium qui abducitur, alto\nFallitur ingenio mendacia uerba secutus.\nPestifer hinc uario suscepit nomine serpens,\nVipereus coluber, diros portare triumphos.\nVicit uicta uirum, gaudet portando uenenum.\nIpsa prior natis concepit femina mortem.\nConsilium placuit, tegimen caeleste reliquit.\nCorpore dissimiles Cain Abelque benignus\nAtque animo fratres uaria sic munera summo\nObtulerant domino deo(==DE.O) lac atque hordea ruris,\nSed quia iustus erat Abel meliorque probatus\nInuiditque malus, ut frater dignior esset,\nPropterea gratus pastor pecudumque magister\nFraternae cecidit primus uiolentia dextrae.\nHic Enoc insignis refugarum ut turba latronum;\nSacrilegum genus ut fugeret crudele gigantum,\nTranslatus magno pignus seruatur honore.\nReddidit ergo deus gnatis peccata parentum\nDiluuioque necans, facinus ne cresceret ultra,\nExtinxit subolem patrum peccata sequentem.\nPerfectus Noe solus sine culpa repertus,\nBis quinquagenis annis qui texuit arcam,\nPromeruit tantum ereptus mortis ab undis\nCumque sua prole seruatur in altera gente.\nHic Abraham magnus animo iustusque bonusque,\nQui primus genere patria et genitore relicto\nRespiciens caelum credidit esse deum\nVoce dei suasus secessit in extera terra,\nTanta fide meruit sublimi dignus honore,\nGentibus ut pater et populis credentibus esset.","prev":null,"next":{"citation":"De lege domini 47-93","label":"Lines 47-93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus/de-lege-domini/47"},"credit":{"text":"Victorinus, De lege domini. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VICTORIN%7Clege%7C001","quality":"proofread"}}