{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lege domini 139-182","citation":"Victorinus, De lege domini 139-182","ref":"139","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus/de-lege-domini/139","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini/139.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus"},"work":{"title":"De lege domini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini","urn":null},"verse":true,"words":278,"text":"Mirificus Samuel, cui reges unguere primum\nPraeceptum, dare chrisma uiris, ostendere Christum.\nTalibus in uitae spatio laudabilis egit,\nVt quoque post requiem prophetica dona teneret.\nPsalmographus Dauid, magnus rex atque propheta,\nProduxit uictor deletis hostibus arcam,\nPassurum Christus cuius se uoce canebat\nSponte, quod ingratus populus sine lege peregit.\nCui deus ex utero fructum promiserat olim\nProlem sublimi solio suo(==SVO) ponere sanctam:\nFixa fides domini, quae sponderat, omnia fecit.\nSuccessit patri Salamon, sapientia plenus,\nQui duram potuit litem discernere matrum,\nE quibus una suum nocturno tempore pressit\nSubiecitque suum et saluum transtulit ad se.\nAfferri gladium confestim praecipit ipse,\nPartibus ut matres diuisa membra tenerent.\nCognouit sapiens et: \"infantem(==I-NFANTEM) suscipe\", dixit.\nAemulus Ezechias, populi corrector inertis,\nQuique coli mandata dei prior omnia iussit,\nHic moriens lacrimis annos et tempora uitae\nAccepit. merito talem tulit actus honorem.\nIngenti zelo Iosias rector et ipse.\nTantum nemo supra nec postea taliter egit.\nIdola destituit, destruxit templa nefanda,\nAtque sacerdotes super aras igne cremauit,\nOssa prophetarum falsorum cuncta refodit,\nIncenditque aras, adolenda cadauera, lucos.\nNobilis Elias, qui nondum debita mortis\nGustauit, quoniam rursus uenturus in orbe est;\nHic infracta fide, populum regemque furentem,\nMilitiam domini qui deseruere beatam,\nVerberibus famis hos ut castigaret amaris,\nSidera conclusit, tenuit in nubibus imbrem.\nEsse deum cunctis ostendit, paruit error:\nNam madida fluuio super aras hostiae(==HOSTIA:E) membra\nDe caelo precibus ueniens ui flamma comedit.\nEt quotiens uoluit(==VOLUIT), totiens ruit ignis ab alto.\nDiuisit fluuium, transgressus in auio uenit,\nSublatus curru paradisi uectus in aula est.\nHuius discipulus, fortis successor Eliseus(==ELISE.US),\nQui duplicem petit Eliae sibi sumere sortem,\nIordane percusso pedibus uia facta regressus,\nDemersam fluuio releuauit uirga securem.","prev":{"citation":"De lege domini 94-138","label":"Lines 94-138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus/de-lege-domini/94"},"next":{"citation":"De lege domini 183-219","label":"Lines 183-219","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus/de-lege-domini/183"},"credit":{"text":"Victorinus, De lege domini. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VICTORIN%7Clege%7C001","quality":"proofread"}}