{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lege domini 47-93","citation":"Victorinus, De lege domini 47-93","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus/de-lege-domini/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini/47.md","author":{"name":"Victorinus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus"},"work":{"title":"De lege domini","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini","urn":null},"verse":true,"words":301,"text":"Huius insigne(==I-NSIGNE) decus(==DECU-S) Isac de corpore natus.\nHunc genuit Sara, sterilis post tempora longa.\nHostia prima datus fida patientia plenus.\nCum geminos Isac genitor materque Rebecca\nFudissent terris et patri gratior esset,\nQui prior exisset Esau quam qui ultimus ille\nSed tamen humilior(==HU+MILIOR) habitus, quia nomine Iacob,\nHunc benedixit enim iustus epulisque paratus,\nDum senior frater uenatus gloria tardat\nGratia caelesti magnoque priuatus(==PRI-VATUS) honore.\nNe liuore malo fratris iuniorque(==JU-NIORQVE) periret,\nSedibus externis latuit multosque per annos\nConsilioque bono, quod mater cara dedisset.\nOccurritque huic(==HU-IC) dominus tum forma decora\nTemptauitque animos, an possit noscere et ipsum:\nCum bene sensisset dominum luctando potentem,\nAbstinuit non ante manus, non ante remisit,\nQuam deus omnipotens uellet benedicere seruum.\nIudas et ipse pater, regalis sortis origo,\nEx quo(==QVO-) duces geniti, cuius de semine reges\nNumquam defuerunt, donec uentura potestas\nGentibus exspectata diu promissa ueniret.\nVenditio Ioseph, cuius sine sorde iuuenta,\nCarceris et dura conficta calumnia poena,\nGloria post gemitus regnique secunda corona\nInque fame panis tribuendi larga potestas.\nDux populi Moyses, regis qui limina liquit\nSpernens diuitias, quae florent tempore pauco,\nCeruice subnixa, minis non territus ullis,\nQui pro tanta fide permagno mirus honore\nArmatus uirtute dei magnalia gessit.\nDum pecus ad montem ageret pastorque benignus,\nVisibus occurrit confestim luminis ardor,\nFactaque uox mira Moysen conterruit ipsum\nMandatumque dedit, quod gens Hebraea teneret.\nPercussit gentem plagis terramque reliquit,\nConfudit regem durum populumque ducabat.\nCalcauit fluctus, hostem demersit in undis,\nFecit aquam dulcem per lignum semper amaram.\nCum Christo coram populo manifeste locutus,\nCuius de luce nitor acer in ore refulsit.\nConscendit montem, ut legem disceret illic.\nDum nimium cessat uel detardatur ibidem,\nInsipiens populus uitulum fecitque malignum:\nEt quia sacrilegus populus peccasset inique,\nIndignatus enim Moyses magnoque dolore\nProiecit tabulas manibus fractasque reliquit.","prev":{"citation":"De lege domini 1-46","label":"Lines 1-46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus/de-lege-domini/1"},"next":{"citation":"De lege domini 94-138","label":"Lines 94-138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/victorinus/de-lege-domini/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/victorinus/de-lege-domini/94"},"credit":{"text":"Victorinus, De lege domini. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/VICTORIN%7Clege%7C001","quality":"proofread"}}