{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Duae 2.5","citation":"Vigilius Episcopus, Epistolae Duae 2.5","ref":"2.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.5.md","author":{"name":"Vigilius Episcopus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius-episcopus"},"work":{"title":"Epistolae Duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae","urn":null},"verse":false,"words":142,"text":"IV. Hic conferre, frater, paululum volo tecum titulos rerum, ne cui pedestre videatur martyrium esse humilitate susceptum: quia vile putatur bonum omne quod praesens est; cum novum sit atque mirandum, sinc invidia temporis suscitatum, et ita completum, ut nec ante quid praecesserit, nec sequatur; sed sit singulare, quod solum data consummatione conclusum. Ovem quia praedone custodit, puto, non mercenarius, sed Christi ostenditur esse discipulus; et qui fugit, conductitius; qui non deserit, pastor. Qui ponit animam, vivit; qui servat, amittit. Nam quid aliud egit Magister et Dominus, nisi ut non derelinqueret desertores; aut Agnus, nisi ut agnam defenderet, ut pro ovibus pia victima consummaretur? Sed ingressurus passionum portam, post editam multiplicem causam, peregrinam laudem non contraham, neque furabor: quia nec aliena velle, martyrum est; nec fallere, sacerdotum: nisi quia impossibilem me, ut insequendo ista confiteor referendo, et in hoc minime, quia minora dicturus.","prev":{"citation":"Epistolae Duae 2.4","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.4"},"next":{"citation":"Epistolae Duae 2.6","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.6"},"credit":{"text":"Vigilius Episcopus, Epistolae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp201/tmp201/tmp201.tmp201.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}