{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Duae 2.8","citation":"Vigilius Episcopus, Epistolae Duae 2.8","ref":"2.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.8.md","author":{"name":"Vigilius Episcopus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius-episcopus"},"work":{"title":"Epistolae Duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"VII. Tertia quoque, Alexandrum honoratura, Domini corona completur. Familiariter invenit aditum, qui ad Christi januas excubabat; quo custode velum templi tecta gentilium corda diruperant. A multitudine studiose quaesitus, quia zelo fidei satis omnibus notus, captus, non tamen captivatur; timor, non timuit. Illusus saepe est Christi discipulus, in hocque vivaciorem poenam fecit major in tormentis martyrialibus labor: ac sic compensaturus dignitatem excessu passionis, sorte promeruit, ut nihil in tribus esset inferius. Nam in caeteris furor tormenta non distulit; hunc lenta in Dominum poena servavit: sensit se scire quod sustinebat, spectator corporis sui: et quamvis supradictum ex diacono martyrem illata vulnera distulissent, hunc sibi exhibuerunt tormenta custodem. Junctis namque ac nexis corporibus, ac per publicum tractis more canum, sed non ad vomitum reversuris, vivus inter illos Alexander innexis pedibus ducebatur, per scopulos partem membrorum palpitantium dimissurus, donec ad luci, vitae inquam, terminum duceretur. Itum est post haec in religiosa fastigia, hoc est, alta Dei templa; post corpora, strata solo culmina, sacratis facta pyra trabibus, in conspectu Saturni, idoli veteris tempestate longaeva. Praemissis in ignem geminis atque germanis ante corporibus, stetit saucius Alexander, iterum confessurus; cui praemium vitae propositum est, ut vita careret; flammam praesentem si velit evadere, dicat se eorum tenebris consensisse. Verum illi, transversa tuenti et impiorum munera reprobanti, contra lucem lux ante oculos fuit; poenam timor poenae prohibuit: calor fidei repulit flammam: gradus reverentiam ordo quoque tenuit passionis. Ultimus suscipitur: sed non inter fratres infimus coronatur. Impletum est, fratres, in tribus ministris, nunc vero in coelestis laetitiae convivio, mysterium Trinitatis; cum et alii potuissent hostia viva pati, sorte consimili, nisi cuncta trino perfecta numero censerentur. Fuimus enim inter haec portio forte non minima: et horum causa sumus a gentibus increpat; nec dereliquimus socios: sed electionem habet gradus.","prev":{"citation":"Epistolae Duae 2.7","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.7"},"next":{"citation":"Epistolae Duae 2.9","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius-episcopus/epistolae-duae/2.9"},"credit":{"text":"Vigilius Episcopus, Epistolae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp201/tmp201/tmp201.tmp201.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}