{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 1-11-18","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 1-11-18","ref":"1-11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-11.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"Dilectissimo fratri Valentiniano episcopo de Tomis provinciae Scythiæ Vigilius. Fraternitatis tuae relegentes scripta, pontificalem in vobis sollicitudinem inesse gratamer acccpimus; quia prophetica tibi possunt verba competenter aptari, quibus ait: Salvabo gregem meum, et srucitabo super eum pastorem qui pascat eum, servum mcum (Ezech. XXXIV). Oportet ergo charitatem tuam ea quoque Domini nostri verba sectari, per quæ dixit: Speculatorem te posui domus Israel; et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me (Ezech. III); et convocatos eos quos scandalizari diversis rumoribus retulisti, incessanter hortari, ne per hos forsitan seducantur, qui sub pretextu catholico, nequissimo spiritu simplicium Christianorum corda fallacia sua decipere moliuntur, et patris sui diaboli consuetudinem maligno sectantes spiritu, Ecclesiam tihi commissam diversis mendacibus scriptis conturbare desiderant, quibus apostolica lectio congruenter nptatur, dicens. Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula præter doctrinam quam vos didicistis faciunt; et declinate ab illis (Rom. XVI). Et infra: Et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Ibidem). Vestra autem obedientia in omni loco divulgata est, quatenus fraternitatis vestræ adhortatione sæpe commoniti, nulla fideles eorum animos a rectitudine vi:r, quæ Christus est, qui ait: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV), qualibet maligna annuntiationc submoveat: sed si, quod non oportet, ab adversariis conturbati, aliquid (quod Deus avertat) contra fidem factum forte formidant, cum mansuetudinc, quæ convenit Christianis c, prophetica verba sectentur, dicentis: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi (Deut. XXIII), et alius propheta: Labid sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus (Malah. II). Et quoniam Basinianus illustris et magnificus vir, filius noster, cum his qui pro actibus tuae fraternitatis Ecclesiæ in Constantinopoli e observant, pari ratione dixisse noscuntur, etiam hoc Dei inimicos fuisse mentitos, quod personæ episcoporum Ibae atque Theodoriti in nostro (quod absit) fuissent judicato damnatæ: legant ergo quæ de causa, quæ hic mota est, ad fratrem nostrum Mennam Constantinopolitanæ urbis episcopum scribentes legimus definisse, et tunc cognoscent nihil a nobis, Deo nos custodiente, commissum, vel certe dispositum, quod contra fidem prædicationemque venerandarum quatuor synodorum, quae pro una eademque fide definita sunt, id est Nicaenae, Constantinopolitanæ, Ephesinæ primae, et Chalcedonensis reperiatur aversum;","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 4.33","label":"Rusticum et Sebastianum excommunicat","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.33"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 19-30","label":"19 to 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/19"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}