{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 1-3-11","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 1-3-11","ref":"1-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-3.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Gloriosissimo et clementissimo filio Justiniano Augusto Vigilius episcopus. Litteris clementiæ vestræ, glorioso viro filio nostro Dominico exconsule atque patricio deferente, assueta veneratione susceptis, jucunditate multiplici universali Ecclesiae gaudendum esse perspeximus, quod Christianam fidem, qua divina Trinitas honoratur et colitur, in nullo dissimilem, in nullo permittitis esse discordem; et hanc clementissimo imperio vestro Dei, cui serviendo regnatis, et regnando servitis gratiam indefessis cumulatis operibus; at in his quæ vobis pro integritate et devotione iidei vestre Dominus singulari pietate concessit, agnoscantur juste ac convenienter impleri, quam prædicationem docet Apostolus: Quia sancti per fidem vicerunt regna (Hebr. XI). Qualia enim regna plus armis fidei quam corporea fortitudine viceritis, docet inunensitas gentium subjectarum, quæ quanto major assurgit numero, tanto mystici solius perfecta operatione miraculi superatur. Unde nos in Domino nimium convenit gloriari, quod non imperialem solum, sed etiam sacerdotalem vobis animum concedere sua miseratione dignatus est: et quod omnes pontifices antiqua in offerendo sacrificia traditione deposcimus, exorantes ut catholicam fidem adunare, regere Dominus, et custodire toto orbe dignetur, summis hoc pietas vestra viribus effecit; cum per omnes regni vestri partes, et universos fines terræ, eam fidem quam per venerabiles semper Christianæ confessionis judicio complectendas Nicænam, Constantinopolitanam, Ephesinam primam, sed et Chalcedonensem synodos constat irreprehensibiliter solidatam, inconcussa jubeatis pace servari, nec Christiano quemquam vocabulo nuncupetis, qui se a præfatarum synodorum unitate sejungit: et qui iidem earum non omnibus viribus omnique defendit adnixu, non judicandum (sed jam juJicatum 1) polias existimetis. Cui non ergo sacerdotum jucundam exsultationem et gaudia infinita conciliet, quod insertum per Dei nostri gra. tiam cordi vestro lumen evangelicæ veritatis, perniciosorum atque haereticorum dogmatum nocte discussa, universali resplendet Ecclesiæ? Absit ergo a nobis, ut quod omnibus fratribus cocpiscopis nostris generare gaudium proiitemur, nostrum non aut cum omnibus misceatur, aut (quod magis dignum est) supra cunctos emineat.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 14","label":"Ei Silverium consulenti de injungenda paenitentia regi Theodeberto ob incestuos…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/14"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 12-2-21","label":"12 to 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/12-2"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}