{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 1-5-11","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 1-5-11","ref":"1-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-5.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Dilectissimo fratri Auxanio Vigilius. Sicut nos pro tuæ cbaritatis affectu, et pro gloriosissimi filii nostri regis Childeberti Christiana devotione mandatis, vices nostras libentissima voluntate contulimus, ita fraternitatem tuam convenit Deo placitis operibus tantae sedis auctoritate digna conversatione uti atque disponere, ut bonis actibus inDotescens, rectum circa charitatem tuam judicium nostre dilectionis ostendas. Convenit enim nos Doctoris gentium mandata recolere, quibus Timotheum discipulum suum instructionibus sanctis hortatur, dicens: Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate (I Tim. IV). Et sicut item apostolorum primus saluberrima admonitione praecipiens: Pascite qui in vobis est gregem Dei, consequenti adhortationc subjungit: Forma facti gregis ex animo, et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam ( 1 Petr. v ). Si quae ergo inter fratres et coepiscopos nostros, in locis vestra charitati præsenti auctoritate commissis, seminante illo auctore ex antiqua iniquitate zizanias, dissensiones emerserint, adhibitis vobiscum sacerdotibus numero competenti, causas canonica et apostolica aequitate discutite, ea modis omnibus prolato judicio finituri, quae Deo placitis decessorum nostrorum possint regulis convenire. Si qua vero certamina aut de religione fidei, quod Deus aufernt, aut de quolibet negotio, quod ibi pro sui magnitudine terminari non possit, evenerint, totius veritatis inda. gine diligenti ratione discussa, relationis ad nos scriem destinantes, apostolicae sedi terminanda servate: ut universis a fraternitate vestra competenti ratione dispositis, pax quæ Salvatoris voce collata est Ecclesiæ Dei, quae una est in toto orbe diffusa, stabili firmitate servetur, nec antiqui hostis possit taxatione vexari, in illius petræ Christi Dei Domini et Salvatoris nostri erectione firmata stabilitate persistens. Quæ cuncta ut fraternitas vestra melius per Dei gratiam possit implere, universis episcopis, quibus te præesse voluimus, auctoritatis nostræ est serie declaratum. Nullus ergo de pontificibus tuae per bas vices ordinationi commissis, sicut et ad eos data loquitur nostra præceptio, in longinquis quibuslibet locis audeat proficisci, nisi solemni more, sicut decessore nostro decessori vestro similiter concedente consueverant, formatam vestræ charitatis acceperit.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 22-2","label":"Usum pallii, qucm postulabat, differt, quoad cerliorem faciat imperatorem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/22-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/22-2"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 12-3-21","label":"12 to 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/12-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/12-3"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}