{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 1.1-12","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 1.1-12","ref":"1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.1.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Vigilius episcopus Rustico et Sebastiano. Diu vobis, Rustice et Sebastiane, canonibus et decessorum nostrorum congruentem ultionem iuferre pro apostolica moderatione distulimus; sed quia Doctoris gentium in coriis vestri duritia (quod a nobis cum nimia c trislitia dicitur) verba videmus knpleta, quibus ait: Nescitis quia patientia Dei ad pæniteritiam vos adducit? tu autem secundum duritiam tuam et impænitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ (Rom. II): ut excessus vestros ex plurimis paucos interim, inquantum possumus, designemus, vcnienlibus nobis hic in regiam civilatem, tu Rustice, dum aliqua nobis ignorantibus legeres, quæ hominem loci tui omnino legere non decebat, et plura committere dicereris, quæ etiam nostram, si te non prohibuissemus (quod absit), opinionem atque animam laedere potuisset g: dicente quoque de te nobis aliqua Paulo diacono, etiam te præsente, sicut oportuit, et pro affinitate, qua nobis a germano, quem dileximus, jungebaris, et pro eo quod nos te ad leviticum provexeramus officium, frequenter et secrete paterna monuimus charitate, ut si ea quae de tc dicebantur, ex aliqua parte cognosceres, a talibus temperares, ne, quia Dei causam indiscussam non pateremur qualibet ratione relinquere, canonicum per nos in te judicium proveniret. Tu autem non solum admonitionem nostram audire malevolo spiritu noluisti, sed etiam, sicut scriptum est: Argue sapientem, et adamabit te; stultum, et odio habebit te (Prov. ix). Et iterum. Noluit intelligere ut bene ageret; iniquitatem meditatus eat in cubili suo (Psal. XXXV): ad hoc malitia tua perducta est, ut, nostra admonitione contempia, in odium potius prosilires, et occasionem quæreres, quatenus causa capitulorum, id est, de dictis Theodori Mopsuesteni ejusque persona, sed et epistola quae ab Iba ad Marhn Persam perhibetur scripta, nec non et dictorum Theodoriti h, quæ contra rectam fidem et epistolam beatæ recordationis Cyrilli synodicam ad Nestorium cum duodecim capitulis, quam et sancta synodus Ephesina prima suscepit, et beata Chalcedonensis synodus, ad convincendas Nestorii vesanias in delinitione fidei legitur posuisse, quæ te etiam instante i -certum est flagitata, ita ut filiis nostris Sapato et Paulo diaconis i, sed et Surgentio notariorum primicerio clamitares dicenS, non solum nomen et scripta Theodori Mopsuesteni a no.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 16-21","label":"16 to 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/16"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 1.13-19","label":"1.13 to 1.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.13"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}