{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 1.1-2-5","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 1.1-2-5","ref":"1.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.1-2.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Sanctissimo et beatissimo domino et consacerdoti Vigilio Eutychius. Scientes quantorum bonorum causa est pax Dei, custodiens corda et sensus fidelium, et colligens eos ut unum idemque sapiant in recta fidei confessione, et ad perficienda divina mandata, et propitium Deum faciens in his quae recta sunt concordantibus: ideo festinantes unitatem conservare ad apostolicam sedem vestræ beatitudinis manifestum facimus, quod nos semper et servavimus et servamus fidem ab initio traditam a magno Deo et Salvatore nostro Jesu Christo sanctis apostolis, et ab illis in omni mundo praedicatam, et sanctis Patribus explanatam, et maxime ab his qui in sanctis quatuor synodis congregati sunt, quos per omnia et in omnibus amplectimur et suscipimus, id est, trecentos decem et octo sanctos Patres qui Nicaeæ congregati sunt, et sanctum symbolum sive mathema fidei exposuerunt, et Arianam impietatem anathematizaverunt, et eos qui similia a eis sapuerunt vel sapiunt. Suscipimus autem et centum quinquaginta sanctos Patres Constantinopoli congregatos, qui idem sanctum mathema explanaverunt, et de deitate sancti Spiritus dilucidaverunt, et hæresim Macedonianam, sanctum Spiritum impugnantem, et impinm Apollinarium condemnaverunt, cum his qui similia illis sapuerunt vel sapiunt. Suscipimus autem et sanctos ducentos Patres in Ephesina prima synodo congregatos, qui per omnia secuti sunt idem sanctum symbolum sive mathema, et condemnaverunt Nestorium impium, et impia ejus dogmata, et eos qui similia ei aliquando sapuerunt vel sapiunt. Ad haec autem suscipimus et sexcentos triginta sanctos Patres Chalcedone congregatos, qui etiam ipsi per omnia consenserunt praedictis tribus synodis b, et secuti sunt praedictum symbolum sive mathema a trecentis decem et octo sanctis Patribus expositum, et a centum quinquaginta sanctis Patribus explanatum, et anathematizaverunt eos qui aliud præter prædictum symbolum praesumunt docere, aut exponere, aut tradere sanctis ecclesiis Dei c.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 26-28","label":"26 to 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/26"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 1.6-13","label":"1.6 to 1.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.6"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}