{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 1.6-13","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 1.6-13","ref":"1.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.6.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"Condemnaverunt autem et anathematizaverunt et Eutychem, et Nestorium, et impia eorum dogmata, et eos qui similia eis sapuerunt vel sapiunt. His ita se habentibus, certum facimus, quod omnia quae a prædictis sanctis quatuor synodis judicata et definita sunt, et servavimus, et servamus; quia etsi per diversa tempora prædictæ sanctae quatuor synodi factae sunt, tamen unam eamdemque confessionem iidei servaverunt et praedicaverunt. Suscipimus autem et amplectimur et epistolas praesulum Romanae sedis apostolicae e tam aliorum, quam Leonis sanctae memoriæ de recta fide scriptas, et de quatuor sanctis conciliis, vel uno eorum. Cum igitur praedicta omnia et servavimus et servamus, et si in his a nobis ipsis invicem consentimus, necessarium est conferri de tribus capitulis, unde quibusdam quaestio nata est. Et ideo petimus, præsidente nobis vestra beatitudine, sub tranquillitate et sacerdotali mansuetudine propositis sanctis evangeliis, communi tractatu eadem capitula in medio proponenda, quaeri et conservari b, et finem quæstioni imponi Deo placitum c, et convenientem his quae a sanctis quatuor conciliis definita sunt: quoniam ad augmentum pacis et concordiam Ecclesiarum pertinet, ut omni de medio dissensione sublata, quæ a prædictis quatuor sanctis conciliis definita sunt, inconcussa serventur, sanctarum synodorum reverentia in omnibus custodita. His autem et subscripsi incolumis in Domino. Ora pro nobis, sanctissime et beatissime frater.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 1.1-2-5","label":"1.1 to 1.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.1-2"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 2-5","label":"Profitetur fidem catholicam, et petit ut quæstio de tribus capitulis in concili…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-5"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}