{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 10-2-20","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 10-2-20","ref":"10-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/10-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/10-2.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Illud quoque magnopere nobis cum clementissimo principe, præsentibus etiam Menna Constantinopolitanæ civitatis, et Dacio Mediolanensis urbis antistite, aliisque tam Græcis quam Latinis episcopis, cum quibus omnibus, etiam tu Theodore pater adfuisti, nec non et praesentibus judicibus atque proceribus universoque senatu convenit, ne usque ad memoratam concilii diffinitionem quidquam de præfatis tribus capitulis ab aliquo fieri intentaretur a. Ac deinde tuis ex consuetudine incitamentis libcr condemnationem capitulorum ipsorum continens, in palatio, te assistente et instruente, coram quibusdam Græcis episcopis est relectus, a quibus assentationum favorem tuis vocibus exigebas. Ex quo facto tam tu, quam tibi consentientes episcopi, mitius licet a nobis quam oportuit increpati, ad promerendam ficta satisfactione veniam convolastis. Quis autem commemorare sufficiat quæ te incitante atque exsequente mala commissa sunt? Nam ut de magnis excessibus tuis parva narremus, totius scandali incitamentum fuisti atque seditio; qui domi tuæ sedens, antiquarios pretio caro conducens, ea quæ jurata voce te non esse facturum usque ad constitutum tempus frequentius firmaveras, conscripsisti; et sub prætextu religionis, ea quæ Dei Ecclesiam dividerent, sicut etiam rebus ipsius agnoscitur, perpetrasti. Nam usque ad hoc animum Christianissimi principis falsis suggestionibus perduxisti, ut clementia ejus, quæ in suis hostibus pia semper apparuit, contra nos graviter moveretur. Sed haec omnia bona desideria nostra, quæ pro pace Ecclesiae procul dubio militabant, ita animus tuus quietis impatiens dissipavit, ut illa quae fraterna collatione et tranquilla episcoporum fuerant reservanda judicio, subito contra ecclesiasticum morem, et contra paternas traditiones, contraque omnem auctoritatem evangelicæ aposto. licaeque doctrinae, edictis propositis, secundum tuum damnarentur arbitrium, dum fidelium nullus ignoret, per quos Dominus ac Deus noster doctrinis cælestibus plebem suam jusserit erudiri, vel quibus ligandi solvendique super terram dederit potestatem. Deinde in domo Placidiana cum Graecarum vel Latinarum partium episcopis, qui in urbe regia aderant, et presbyteris ac diaconibus Constantinopolitanae Ecclesiae convenisti: ibique sub magnæ vociferationis contestatione, tam nos quam frater noster Mediolanensis episcopus prohibuimus, ne aliquis vestrum prævaricationi communis constituti, contempta fraternitate, praeberet assensum.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 1-13-9","label":"1 to 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-13"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 21-25","label":"21 to 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/21"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}