{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 129","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/129.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"Ideo ergo differentiam quidem Dei Verbi et recepti hominis tantum nobis ostendit psalmus: divisa vero hæc in Novo Testamento reperiuntur, Domino quidem in se accipiente primordia psalmi, in quibus factorem eum dicit esse creaturæ, et elevatam habere super carlo. magnificentiam, et mirificari in omni terra. Apostolo. autem supradicta quæ de homine dicuntur, qui tantum beneficiorum meruit, quomodo non manifestum, quod alterum quidem nos divina Scriptura docet evidenter esse Deum Verbum, alterum vero hominem, et multam eorum esse ostendit nobis differentiam: nam iste quidem memorat, ille autem memoriam meretur: et iste quidem visitat, alter aulem cum visitationem meretur, beatus dicitur: et iste quidem beneficium dando minui' paulo minus ab angelis, ille autem et per tatem minutionem beneficium uccepit: et iste quidem gloria et honore coronat, alter autem coronatur, et pro his beatus dicitur: ct iste quidem constituit ipsum super omnia opera manuum ejus, et omnia sub jccit sub pedibus ejus: alter autem meritus est dominari eis, quorum antea non habebat potestatem.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 128","label":"Vigilii responsio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/128"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 130","label":"Vigilii responsio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/130"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}