{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 138","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 138","ref":"138","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/138","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/138.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"Quoniam a cibi et potus suaves quidem fiunt in tempore gaudii, insuavia autem et amara in tristitia; talia erant (inquit) quæ ab illis fiebant, ut ex tristitia et ira esset quidem mihi in locum fellis cibus, esset autem et potio aceto nihil differens. Maxime uutem hoc fit in iracundiis quæ cum tribulatione fiunt, quod verisimile erat pati eos contra suos. Usus est autem evangelista hoc testimonio in Domino, et ipse autem Dominus: Zelusdomus tuæ comedit me (Joan. II), de seipso dicens. Et beatus Paulus de Judæis loquens: Fiat mensa eorum (Rom. xv), etc.; beatus Petrus de Juda: Fiat habitatio ejus deserta (Act. i). Et certe diversis constitutis rebus, non quasi psalmo modo pro his dicto, iterum autem de illo, et iterum de alio: sed quia de Judæis dicta sunt plura, qui se separaverunt de Deo et lege, convincentia illorum devotionem, necessarius est testimoniorum usus simul ex rebus captus, qualis est: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII).","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 137","label":"Vigilii responsio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/137"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 139","label":"Vigilii responsio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/139"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}