{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 144","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/144.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Plus inquielabatur Dominus, et certamen habebat ad animae passiones quam corporis, et meliore animo libidines vincebat, mediante ei deitate ad perfectionem; unde et Dominus ad hæc maxime instituens videtur certamen: cupiditate enim pecuniarum non deceptus, et gloriæ desiderio non tentus, carni quidem præbuit nihil, nec enim illius erat talibus vinci: animam autem si non recepisset, sed deitas est quæ ea vinceret, nullatenus eorum quæ facla sunt, ad nos respicit lucrum: quæ enim ad conversationis perfectionem similitudo deitatis et animæ humanos? Etiam videntur Domini certamina non ad nos respiciens habere lucrum, sed ostentationis cujusdam gratia fuisse: quod si hoc dicere non est possibile (certum etenim est quod illa propter nos facta sunt, et majus certumen instituit ad animæ passiones, minus autem ad carnis) quanto et amptius et magis inquietare illos contingebat, et magis illa erant, quas et ampliori indigebant medicina9 videlicet quod et carnem et anitnam assumens pro utraque certabas, mortificans quidem in carne peccatum, et mansuetans ejus libidines, et facile capiendas meliori ratione animæ faciens, erudiens autem animam, et exercitans et suas passiones vincere, et carnis refrenare libidines, hæc autem deitas inhabitans operabatur, hæc inhabitans medebatur utrique eorum.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 143","label":"Vigilii responsio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/143"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 145","label":"Vigilii responsio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/145"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}