{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 15-2","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 15-2","ref":"15-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/15-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/15-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/15-2.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"XIII. Caeterum id valde angebat Vigilium, quod restitutionem pacis Occidentalium, quam unice expetebat, his Justiniani artibus pessumdatam videret. Non solum enim numerus Occidentalium episcoporum exæquatus non fuerat in synodo, secundum pacta conventa, de quibus egimus supra; sed etiam Vigilii decretum a principe retentum in synodo promulgatum non fuerat; quod ad majoris scandali occasionem tendere, si tale quid accideret, Vigilius in constituto disertissime professus fuerat. Quare in ea rerum omnium perturbatione consensum suum præstare noluit episcoporum definitioni; ideoque a principe pulsus est in exsilium una cum aliquot episcopis et clericis synodo refragantibus, teste Anastasio. Contumeliae enim illius apud Evagrium et caeteros scriptores Græcos altum est silentium. Nisi fortasse suspicari libeat aliquam hujus dissidii cognitionem ad Michaelem Cerularium patriarcham Constantinopolitanum pervenisse, quae supinæ cujusdam allucinationis occasionem illi praebuit. Is enim circiter annum, ut a se per summam scelus repudiatae communionis Romanae infamiam amoliretur, jam ab ipsis Vigilii temporibus, papae nomen ex ecclesiasticis diplycbis deletum fuisse scripsit, epistola data ad Petrum Antiochenum episcopum. Mos enim ille apud summas sedes invaluerat, ut papæ priore loco, deinde caeterorum patriarcharum nomina tabulis ecclesiasticis, quas diptycha vocabant, inscripta, in sacrificii ordine recitarentur, ad testandam universalis Ecclesiae communionem, a qua si quis illorum excideret, nomen ejus e diptychis expungebatur, ut, præter caetera, docent accrrimæ de nomine Joannis Chrysostomi restituendo, et Acacii expungendo contentiones.Sed Michaelis errorem statim Petrus castigavit. Ægre namque ferebat, consortium cum Ecclesia Romana dissolvi; quod litteris ordinationis suæ ct fidei testibus ad Leonem I X datis retinere conatus, desiderii sui compos evasit, ut patet ex Leonis responsione. Proferam autem ipsa Petri verba ex ejus epistola ad Michaelem, quæ habetur in codice manuscripto bibliothecæ Regiæ, quoniam non solum quid de Vigilii negotio Petrus sentiret, sed tempus cliam docent, ex quo Græci patriarchæ nomen Romani pontificis diptychis eraserunt; de quo deinde restituendo, ούὸνόματος ὰναροράν dicebant, ad restaurandam Ecclesiæ unitatem tantopere laboratum est, ut testantur Georgius Pachymeres et Nicephorus Gregoras, qua de re alibi.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 14.25-28","label":"14.25 to 14.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/14.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/14.25"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 16-3","label":"De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/16-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/16-3"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}