{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 17-27","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 17-27","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/17.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Si quod vero de religione fidei, quod Deus auferat, fuerit certamen exortum, aut tale aliquod negotium fortassis emerserit, quod pro sui magnitudine ibidem nequeat definiri; veritate discussa, relationis serie distincta, ad nostræ sedis cousultationem potius ut remittas hortamur; quia ita decessores vestros, qui decessorum nostrorum vices egisse monstrantur, fecisse testiinonium nostri declarat scrinii: quatenus ea dispositione seivata, Ecclesiæ unitas stabili firmitate persistens, pacis bono in omnibus perfruatur: cujus velut hxreditarium munus Christus Deus Dominus et Salvator noster, ad cœlos, unde nunquam defuit, rediturus, discipulis suis legitur reliquisse, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIII). Et ut uuiversa fraternitas vestra diligenti possit ratione complere, episcopis, quibus pro vice nostra te præesse voluimus, nos præcepta destinassc signamus, ut et illi vobis obedienliam exhibere debeant competentem, et fraternitas tua eos in Christi charitate complectens, exemplis bonorum potius operum, ad quæ sunt Deo placila facienda semper invitet. Illud pari eis auctoritate signavimus, ne quis sine formata tuæ fraternitatis ad longiora loca audeat proficisci; sed ut consuetudinem illam debeat custodire, quam constat semper nostræ sedis ba* buisse vicarium, et a vobis formatam postulent, si causarum suarum necessitate compulsi ad longiora itinera destinare disponunt. Sed ne in aliquo sedis nostrae vicarius minor suis decessoribus videatur, necessarium fore credidimus pallii vobis usum, quemadmodum decessori vestro hactenus dederamus, præsenti auctoritate concedere; ut morum, et omnium bonarum rerum, vobis beato Petro apostolo suffragante, non desit ornatus. Oportet ergo charitaLem vestram sacerdotali semper studio inter domnos filios nostros clementissimos principes, et gloriosissimum virum, id est filium nostrum Childebertum regem, gratiae intactæ fœdera custodire. Scilis enim, nec vos convenit ignorare, quod necessario praedicatis, quia Scriptura pronuntiat, dicens: Beati pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 1-8-16","label":"1 to 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-8"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 28-33","label":"28 to 33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/28"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}