{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 176","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 176","ref":"176","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/176","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/176.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":132,"text":"In suprascripto quadragesimo quarto capitulo dicitur: Cum ergo interrogent: Hominis genitrix, an Dei genitrix Maria dicatur, quasi ex respondentis persona dicitur, utraque dici, et adjungitur: Unum quidem natura rei, alterum autem relatione; et additur: Hominis enim genitrix natura, quia homo erat et in ventre Mariæ, qui et processit inde: Dei autem genitrix, quia Deus erat in homine nato: et adjicitur: Non ille circumscriptus secundum naturam, sed quod in eo erat affectu voluntatis. Quæ verba item et unum hominem Christum, et duos filios beatæ Mariæ demonstrant. Quod qui ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non Deum verbum, qui ante omnia sæcula ex Patre ineflabiliter natos est, eumdem ex sancta Virgine Maria (sicut in primo capitulo diximus) per secundam nativitatem suam incarnatum et natam unum in utraque natura inconfusa inseparabilique cognoscit, anathema sit.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 175","label":"Theodori Capitulum Xliv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/175"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 177","label":"Theodori Capitulum Ilv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/177"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}