{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 2-10","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 2-10","ref":"2-10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-10.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":364,"text":"Propterea igitur agnoscat universa Ecclesia catholica nos juste et irreprehensibiJiter ad ea quæ hac nostra constitutione comprehenduntur devenisse. Unde condemnamus et anathematizamus, una cum aliis omnibus hæreticis, qui ( ut manifestum est) damnati et anathematizati sunt a praedictis sanctis quatuor synodis, et ab Ecclesia catholica, Theodorum olim Mopsuestiae episcopum, et impia ejus scripta: nihilominus ea quoque quae a Theodoreto scripta sunt contra rectam fidem, et contra duodecim capitula sancti Cyrilli, et contra synodum Ephesinam primam, quæque ab eo scripta sunt pro dcfensione Theodori et Nestorii. Præterea anathematizamus et condemnamus epistolam ad Marim Persam hæreticum, quae ab Iba scripta dicitur: quae Christum Verbum ex sancta Deipara et semper virgine Maria incarnatum, hominem factum fuisse negat, nudum vero hominem ex ea natum: quem templum vocat, ita ut ex hoc intelligitur alium esse Deum Verbum, et alium Christum. Sanctum vero Cyrillum rectae lidei magistrum et præconem, ut hæreticum, et similia Apollinario scribentem calumniatur; et reprehendit primam Ephesinam synodum, quasi absque judicio et inquisitione Nestorium damnaverit; tum capita duodecim S. Cyrilli impia, et rectae fidei contraria appellat eadem epistola; defendit autem Theodorum et Nestorium, et impia eorum dogmata atque scripta. Praedicta itaque tria impia capitula anathematizamus et condemnamus, scilicet impium Theodorum Mopsuestiæ, una cum impiis ejus scriptis. Et quæcunque impie Theodoretus scripsit, atque etiam epistolam quae dicitur ab Iba scripta fuisse: qua superius dictæ profanae blasphemiæ comprehenduntur. Quin enim quemcunque, qui crediderit, aliquo ullo tempore ea capitula debere suscipi, aut defendi, vel conatus fuerit hanc præsentem condemnationem subvertere, simili anathemati subjicimus. Quoscunque vero, qui rectam fidem servantes a dictis synodis prædicatam, memorata tria capitula condemnaverunt, vel etiam condemnant, fratres ct consacerdotes esse definimus.? Quae vero aut a me, aut ab aliis ad defensionem praedictorum trium capitulorum facta sunt praesentis hujus scripti nostri definitione evacuamus. Absit enim ab Ecclesia catholica, ut aliquis dicat omnes superius comprehensas blasphemias, a praedictis quatuor synodis, aut ab una ipsarum susceptas fuisse, vel eos qui similia sentiunt et sequuntur. Apertissimum autem est quod a memoratis sanctis Patribus, et maxime a sancta synodo Chalcedonensi, nullus de quo aliqua esset suspicio admissus est, nisi qui rejecisset superius comprehensas blaspnemuas, aut illis similia, vel hæresim de qua fuit suspeclus, vel blasphemias denegavisset et condemnasset, in ouarum suspicionem venit.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 1.11-25","label":"1.11 to 1.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1.11"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 259","label":"Epistola Legatis Francorum, Subscriptio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/259"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}