{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 2-11","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 2-11","ref":"2-11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-11.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Præterea vero exhibemus tibi, lector, epistolam Vigilii, quæ nondum in lucem prodiit, quaeque auro contra aestimari debet, qua synodi quintæ gesta auctoritate sedis apostolicae confirmantur. Ejus pretium illi soli norunt quibus perspectum cst quantum pieriquc dignitati pontificiæ detrahant eo nomine, quod hæc quinta synodus vim et pondus oecumenicæ obtinuerit, licet renitentem Vigilium fuerit experta,qui maluit cxsilium pati, quam suffragio suo illius definitionem approbare. Contendit quidem illustrissimus annalium conditor ex Evagrio et cæteris auctoribus, confirmatam fuisse synodum a Vigilio, sed eam comprobationem in id tempus dilatam quo Vigilius. ab exsifio solutus est, rogante Narsete duce, post liberatam a Gothis Italiam. Sed opus illi est æquo lectore, qui se conjecturis in re tanti mamenti duci patiatur: cum econtra excipere solidi sint non solum novatQres, sed etiam plerique eruditissimi viri, errasse Græcos scriptores, qui de consensu Vigilii loquuntur; quia constat ex Anastasio, pulsum in exsilium a Justiniano cum aliquot episcopis, quod synodo refragaretur; uudc revocatus cst precibus Remanorum ot Narsetis ducis, teste eodem Anastasio, qui tamen confirmationis illius omnino non meminit. Non me latet viros eruditos ex co vim concilii generalis tribuere huic quintæ synodo, quod a Pelagio primo, et Gregorio Magno, aliisque pontificibus sub nomine quintæ synodi post caeteras quatuor recensita fuerit. Quodtamen alii sic explicant, ut pontifices illos auctoritati tantac synodi cessisse potius dicat, quam synodo auctoritatem addidissc.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 1-19","label":"De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-19"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 3-8","label":"De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/3-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/3-8"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}