{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 2-8","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 2-8","ref":"2-8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-8.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":118,"text":"Ad hæc autem etiam suscipimus sexcentos triginta sanctos Patres Chalcedone congregatos; qui etiam ipsi per omnia consenserunt prædictis sanctis tribus synodis, et secuti sunt prædictum symbolum sive mathema a trecentis decem et octo sanctis Patribus expositum, et a centum quinquaginta sanctis Patribus explanatum, et anathematizaverunt eos qui aliud praeter praedictum symbolum præsumunt docere, aut exponere, et tradere sanctis Dei ecclesiis: condemnaverunt autem et anathematizaverunt et Eutychetem et Nestorium, et impia eorum dogmata, et eos qui similia eis sapuerunt vel sapiunt. His ita se habentibus, certum facimus quod omnia quæ a praedictis sanctis quatuor synodis judicata et definita sunt servamus; quia etsi per diversa tempora prædictæ sanctae quatuor synodi factae sunt, tamen unam eamdemque confessionem fidei servaverunt et prædicaverunt.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 1-16","label":"Exemplar professionis quam residui episcopi Theophaniorum die nobis fecerunt","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-16"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 3-6","label":"Exemplar professionis quam residui episcopi Theophaniorum die nobis fecerunt","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/3-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/3-6"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}