{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 2-9","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 2-9","ref":"2-9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2-9.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"His igitur competenter et per orthodoxæ fidei rectitudinem apostolicæ sententiæ auctoritate damnatis, constituimus, ut ex omnibus istis, quae nos Patrum statutis atque traditionibus inhærentes apostolica auctoritate damnavimus, nulla injuriandi præcedentes Patres vel doctores Ecclesiæ (quæ procul dubio scandala sacrosanctæ Ecclesiæ suscitat) præbeatur occasio: anathematizantes omnem ad ordines ecclesiasticos pertinentem, qui Patribus atque doctoribus Ecclesiae contumeliam ex suprascriptis impietatibus quodammodo ascribere vel irrogare voluerit. Et quoniam prætata dogmata, quæ secundum intellectum de his expositum anathemati atque damnationi subjecimus in eo volumine quod nobis per fra- Irem nostrum Benignum episcopum nuper a pietate vestra transmissum sub Theodori Mopsuesteni episcopi perhibentur nomine praenotata; ad hoc sollicitudinis nostræ animum consequenter admonuimus, ut si quid de persona vel nomine memorati Theodori apnd Patres quaesitum sit, vel si qua super ejus nomine ab eis regulariter fuerint constituta sive disposita, diligentissima indagatione quærere curaremus. Et haec investigantes advertimus beatæ recordationis Cyrillum Alexandrinæ civitatis antistitem de persona jam mortui Theodori episcopi Joanni reterendæ memoriae Antiochenæ civitatis episcopo, vel Orientali synodo ad ejus litteras rescribentem, inter alia ita tradidisse: Quæ prolata est in sancta synodo Ephesina detinitio, veluti a Theodoro disposita, sicut offerentes dicebant, nihil habens sanum, evacuavit quidem eam sancta synodus veluti perversarum plenam intelligentiarum, condemnans item eos qui sic sapiunt. Dispensatim vero mentionem viri non fecit, neque eum nominatim anathemati subdidit, neque alios. Ipsam vero synodum Ephesinam primam sollicite recensentes, nihil de Theodori Mopsuesteni persona referre comperimus, sed symbolum, quod Charisius presbyter illic prodidit, magis quia ab Athanasio et Photio, qui tunc temporis hæretico Nestorio adhaerebant, per Antonium et Jacobum nomina tantum presbyterorum habentes ad Philadelphiorum ecclesias fuerit destinatum: ex quo claret beatum Cyrillum hoc quod per litteras profitetur a prolatoribus scilicet symboli jam defuncti Theodori episcopi nomen fuisse delatum, sua providentia ecclesiasticam moderationem circa mortuum sapientia sacerdotali servantem, noluisse nomen ejus, ne monumentis quidem synodalibus, propter regulam quae de mortuis in sacerdotio servanda est, contineri. Quomodo autem hoc quod supra dixit beatus Cyrillus dispensative factum, Ut minime anathemati nomen viri subjicere voluisset intelligi, ad ecclesiasticam rcgulam porrigendum, in eadem epistola sua subter adjecit, dicens: Sed juste audient, tametsi nolint, qui hujusmodi causas præbent. Obliviscimini vos ipsos, quando adversus cineres arcus extenditis: non enim superest qui apud eos inscriptus est: et me nullus culpet in haec verba progressum, sed cedant valde, nimirum prædecessori.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 1-17","label":"Vigilii responsio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-17"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 3-7","label":"Vigilii responsio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/3-7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/3-7"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}