{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 23-2","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 23-2","ref":"23-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/23-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/23-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/23-2.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"XIX. Quaerendum superest, cuju8 rei veritatem assecutus sit Vigilius, quæ i!! im antea lateret. Id autem colligi potest ex illa epistola Pelagii II collata cum verbis constituti Vigiliani. Quippe prima regula quæ in constituto figitur, hæc est: Nihil ex iis quæ quoquomodo disposita sunt in concilio Chalcedonensi, posse in quæstionem deduci, seu retractari, cujus reguhe probatio petitur ex epistolis Lconis papæ ad Leonem imperatorem, et ex epistolis Simplicii ad Zenonem. Econtrario Pelagius docet (Cap. 17, 18) solam fidei causam, quæ definita est in concilio Chalcedonensi, irretractabilem esse: caetera vero omnia, quæ discussa sunt in illa synodo, ad privata negotia pertinere. Leonis testimonia interpretatur (Cap. 19), et ex eo probat licentiam tribui, ut quid illic extra fidei causas de personis gestum est retractetur. Unde recte concludit, de Ibæ epistola, etsi probata fuisset in synodo Chalcedonensi, iterum disecptari posse. Secunda regula juxta constitulum hæc est, eos qui in communione et pace Ecclesiæ moroni sunt, post obitum non posse subjici anathemati. Quam regulam confirmat Vigilius allatis Leonis et Gelasti testimoniis. Unde sequebatur Theodorum post mortem damnari non posse. Pelagius vero docet ex Augustino, post mortem quoque eos recte damuari, qui hæresim professi sunt, cum culpa in fide perpetrata nec morte interveniente laxetur. Nempe ad exemplum perduellionis reorum, quorum memoria post mortem damnatur, et bona aldicuntur fisco, licet omnia crimina mortalitate exstinguantur, ut loquitur Papinianus. Quod attinet ad Theodori dogmata, ea quidem in constituto, anathemate damnantur ut irnpia et blasphema: ita tamen ut ibi significetur, non omnino liquere, an revera Theodorus illi scripserit. At vero in ultimo suo decreto Vigilius docet, sibi tandem manifestissime patuisse, διὰ ϰαθαρα̃ς ὰληθτία, liquida veritate, Theodorum blasphemiis quamplurimis libros suos fœlavisse.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 22-4","label":"De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/22-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/22-4"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 24-2","label":"De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/24-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/24-2"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}