{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 25-3","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 25-3","ref":"25-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/25-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/25-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/25-3.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"XXI. Hic quaeri non ineleganter potest, cur hæc epistola deficiat in actis Latinis. Cujus rei hanc esse 'puto causam, quod acta Græca, statim post damnata capitula, versa sunt in Latinam linguam, Vigilio tradita, ut deliberare posset de illorum approbatione vel rejectione. Nemini vero deinde curae fuit, actis Latinis epistolam Vigilii adjicere, cum satis videretur, ad exemplum caeterarum epistolarum pontificiarum, hanc regesti Vigilii contineri: quorum tamen cum sit facta jactura, istam quoque epistolam intercidere necesse fuit. Dubitari vero non debet quin statim interpretationem Latinam aggressus fuerit aliquis utriusque linguae peritus, ad usum Vigilii et Occidentalis Ecclesiæ; cum id in more positum fuisse doceant veteres interpretationes anathematismorum Ephesinæ synodi, et integræ Chalcedonensis, atque sextæ synodi. In hac vero causa omnino maturanda erat Latina interpretatio, ut possent acta Vigilio exhiberi, apud se deinde consulturo, ut dixi, de trium capitulorum damnatione. Quare statim atque collatio octava finem aecepit, uhi trium capitulorum damnatio continetur, sine dubio acta synodi Latine versa Vigilio tradita fuerunt. Sane interpretationem Latinam antiquam esse discimus, non solum ex actis concilii sexti, ubi refertur, Latinum exemplar quintae synodi servatum fuisse in patriarchio Constantinopolitano; sed etiam ex Gregorio Magno, qui exemplaria hujus synodi Latina ad Theodelindam Longobardorum reginam misit.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 24-2","label":"De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/24-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/24-2"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 26-3","label":"De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/26-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/26-3"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}