{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 26-3","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 26-3","ref":"26-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/26-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/26-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/26-3.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"XXII. Ex eo autem quod antiqua conjicimus esse acta Latina quae hodie exstant, sincera quoque illa prestare debemus, omnemquc ab eis imposturæ et mutilationis suspicionem amoliri, quam tamen viri eruditi probabiliter induxerunt. Imposturam sapere illis videtur epistola ad Joannem Antiochenum sub Theodoreti nomine prolata in collatione, quam ab Eutychiono aliquo nebulone actis intrusam putant, ut Cyrillum conviciis proscinderet. Alienum enim esse aiunt a modestia Theodoreti, ut manibus Cyrilli defuncti se infestum exhibeat, cujus viventis concordiam et communionem una cum Joanne Antiochena fuerat amplexus. Addunt ex chronico Nicephori patriarchæ, Joannem Antiochenum e vivis exemplum ante Cyrilli obitum, ita ut de hujus excessu Tbeodoretus Joanni gratulari non potuerit. Hoc argumento non ineleganter dici potest, meudum irrepsisse in epistolæ inscriptionem, et pro Joanne, restituendum esse Domnum successorem Joannis: praecipue cum statim post epistolam recitetur fragmentum aJlocutionis, quam Theodoretus Antiochiae dixit præsente Domno, in qua morti Cyrilli insultans prolitetum mortuam esse invidiam. obrutam contentionem, et Orientem atque Ægyptum sub uno jugo esse. iniquiorem enim erga Cyrilli etiam lato functi memoriaM semper se præbuit Theodoretus, quemadmodum discere licet ex ejus epistola ad Domnum Antiochenum quæ est inter editas, ait, cœterarum diœceseon episcopos ignorare insitum duodecim capitibus (Cyrilli) venenum. Quamvis illud quoque dici posse videatur, epistolam ad Joannem Antiochenum non accipiendam esse de Cyrillo: in quo lapsum esse oportet eum qui jussu quintæ synodi loca excerpsit ex Theodoreto, quæ in collatione sexla recitata sunt. De quodam potius episcopo Antiochenæ sedi subdito Theodoretus loqui videtur, ut pote de cuius tumulo statuendi jus et auctoritatem Joanni Antiocheno tribuat. Procurandum est, inquit, et oportet tuam sanctitatem hanc suscipere festiantiam, et jubere collegio mortues asportantium (id est copiatis, seu vespillonibus) lapidem aliquem maximum et gravissimum sepulcro imponere, ne iterum huc perveniret.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 25-3","label":"De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/25-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/25-3"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 27.1-12","label":"27.1 to 27.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/27.1"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}