{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 29.24-36","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 29.24-36","ref":"29.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/29.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/29.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/29.24.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"princeps ad Vigilium miserat, cuique, ut diximus, subscriptum erat jam a Vigilio in Origenem anathema. Verba Evagrii hæc sunt: συζεῡξαι ααὶ np ςΒυγίλιον περὶ τούτου ὐπεσταλμένα. l.i quorum interpretatione lapsus est Latinus inlerpres, qui ea de lilteris a Vigilio scriptis interpretatus est. Etsi enim revera edictum Justiniani obsignatum fuisset Vigilii subscriptione, verba tamen Evagrii nihi. significant, quam edictum ad Vigilium missum. Quod edictum inlelligit quoque Justinianus, quando petii a quinta synodo, ut anathemate damnet blasphemias ' descriptas ἐν ἐϰθέσει, in subjecta expositione. Nec inutiliter sane, cum Mennæ CP. ejusque synodi, et caeterorum patriarcharum subscriptiones, in totidem edicli sui exemplis repositas in scriniis haberet princeps, unum illud edicti exemplum selegit, quod ad Vigilium missum, et ab eo subscriptum fuerat. Probe enim noverat rerum in synodis gerendarum primam definitionem, vel earum deinde consensionem, et τὸ ϰῡρος a pontifice Romano exspectari debere. Vigilio itaque auctore, licet absente, Origenis errores confecti sunt in quinta synodo. Itaque summus ille pontifex decreto suo ultimo, quod necessario de tribus capitulis ferre debebat, Origenem complexus non est, quod partes suas olim in eo damuando implesset, ejusque auspiciis quinta synodus de Origene decrevisset. Non erat itaque quod denuo operam suam in id negotium conferret, de que pronuntiare non erat necesse; quemadmodum ipse significat necessarium fuisse, ut controversiam de tribus capitulis sua auctoritate definiret, licet episcoporum Constantinopoli degentium suffragiis dirempta fuisset.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 29.1-23","label":"29.1 to 29.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/29.1"},"next":null,"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}