{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 3","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/3.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"II. De baptismo quoque solemniter adimplendo, similiter quid, apostolica vel sanxerit vel observet auctoritas, in subjectis tua charitas evidenter agnoscet. Illud autem novelli esse judicamus erroris, quod cum in fine psahnorum ab omnibus catholicis ex more dicatur: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, aliqui, sicut indicas, subducta una syllaba conjunctiva, perfectum conantur minuere vocabulum Trinitatis, dicendo: Gloria Patri, et Filio, Spiritui sancto d. Quamvis ergo ipsa nos ratio evidenter edoceat, quia subducta una syllaba, personam Filii e et Spiritus sancti unam quodammodo esse designent; tamen ad errorem talium convincendum sufficit quod Dominus Jesus Christus designans in invocatione Trinitatis credentium debere baptisma celebrari, dixit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. ult.). Ergo cum non dixerit: In nomine Patris, et Filii, Spiritus sancti f, sed aequalibus distinctionibus Pa- Irem, et Filium, et Spirilum sanctum jusserit nominari, constat illos omnino a doctrina dominica deviare, qui aliquid huic voluerint confessioni derogare g. Qui si in errore permanserint, socii nobis esse non possunt.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 2","label":"Euthtrii consultationibus respondet","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/2"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 4","label":"Euthtrii consultationibus respondet","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}