{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 38-2-51","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 38-2-51","ref":"38-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/38-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/38-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/38-2.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Cui et præmia plurima dantes districte ibi de hoc implendo sacramenta præstare iecerunt; et non permiserunt per eumdem Anastasium beatissimum papam quid in ipsa causa ageretur fratribus suis episcopis Gallicanis bcribere, nisi tantum de aliis causis, et. quia fidem catholicam, et quatuor synodorum reverentiam, secundum traditionem Patrum custodit atque conservat. Hæc ergo prudentia vestra, ut et in isto sacculo magnam vicissitudinem, et in futuro vitam æternam a Deo omnipotente recipiat, sub omni cautela et celeritate ad provinciam dignetur scribere; admonenda ut episcopi illarum partium beatissimo papæ et saucto Dacio episcopo epistolas dirigant, constantes ne novitates aliquas recipere patiantur, et ut animos eorum fraterna consolatione confirment. Sed ct in civitate regia, quod potestis in ipsa causa, maxime sancto episcopo Dacio adesse cum Dei auxilio festinate: postulantes ut eum post 15 aut 16 annos ad. suam Ecclesiam redire concedat: quia cum pene omnes episcopi quos ordinare solet, sicut bene scitis, mortui sint, immensa populi multitudo sine baptisimo moritur. Petite etiam, ut eumdem sanctum Dacium vobis videre liceat, et ab se quærere quæ causa sit, quod tam longo tempore ad Ecclesiam suam minime sit reversus. Solliciti tamen esse dignemini, quia si qui capitula damnari volunt, fingunt se et iidem catholicam vindicare, et Chalcedonensem synodum vencrari cum nobis omnibus, ut qui ignorant intentionem eorum videantur aliquid injustum expetere. Vos Chrisliani et nobilcs viri, cauti estote, ut quod potestatis sacerdotibus Christianae plebis, qui persecutionis pondere gemitus de ipsis medullis emittunt, aliquod remedium vel solatium videamini præstitisse; quatenus Deus in die retributionis magnam mercedem et præclara munera pro hac compensalione tribuat. Hæc enim omnia quaedam fidelissimæ personæ do Constautinopoli venientes ita acta esse veraciter con-. firmaverunt. Sed et multa crudeliter circa diversos diaconos et clericos Afros, qui eis consentire nolunt, acta esse vel agi, interdictumque esse omnibus Ro- Inanis ne ad beatissimum papam accedant.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 30-2-37","label":"30 to 37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/30-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/30-2"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 52","label":"Epistola Legatis Francorum, a EPISTOLA LEGATARIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/52"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}