{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 4.10-25","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 4.10-25","ref":"4.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.10.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Haec ergo sustinentes per multa temporis spatia c, patientia sacerdotali resecare distulimus, credentes vos forsitan resipisci [forte resipiscere], et ab illicitis temperare. Sed quia semel etsecundo adhortatione nostra per fratres nostros episcopos, id est, Joannem Marsicanum, et Julianum Cingulanum, vel Sapalum filium nostrum atque diaconum d, nec non et per gloriosum virum patricium Cethegum, et religiosum virum ilem filium nostrum Senatorem, aliosque filios nostros commoniti noluistis audire, et neque ad Ecclesiam, neque ad nos reverti, sicut omnia facitis, voluistis detestanda e superbia; et ideo necesse nobis est in vobis canonice vindicare, ne videamur divinarum Scripturarum interpretationibus subjacere. Scriptum est enim: Videbam furem, et simul currebas i cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX); et ipse Dominus ac Salvator noster dicit: Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Expedit enim tibi ut pereat unum membrum tuum, quam totum corpus mittatur in gehennam & (Matth. v). Et quoniam iste intellectus magis de officiis ecclesiarum, vel proximis non recte agentibus, et scandala in ecclesiis mittentibus sano sensu debet aptari, sicut et alibi nos admonet, dicens: Oportet venire scandala, sed vœ illi per quem veniunt (Matth. XVIII). Et beatus Apostolus simili prædicat ralione: Utinam et abscindantur qui vos conturbant (Galat. v). Et iterum sancta Scriptura nos commonet, dicens: Ejice pestilentem de concilio, et exiet cum eo jurgium ( Prov. XXII). Oportet ergo nos jam post tantas admoniliones in vobis b, Rustice et Sebastiane, per auctoritatem beati Petri, cujus nos Dominus sibi voluit vice servire, regulariter vindicare, propterea ne si jam diutius differamus, omnis ecclesiasticus ordo solvatur. Idcoque quod a nobis cum gemitu, sed cum beati Petri auctoritate dicendum est, pro suprascriptis excessibus alienos vos a diaconi i esse honore decernimus, et omni ministerio officii levitici, prædictum vobis honorem auferentes, penitus submovemus, nullam ulterius licentiam habentes, ut ex levitico nomine aut gradu aliquid facere præsumatis, vel sub nomine diaconorum scribendo, iterum Dei conturbetis Ecclesiam: quippe qui ex apostolica auctoritate et Patrum regulis, contra quas multa spiritu superbo atque irreligioso fecistis, vos olim dignos damnatione præsenti auctoritate deponimus.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 4.1-9","label":"4.1 to 4.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.1"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 4.26-32","label":"4.26 to 4.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.26"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}