{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 4.12-21","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 4.12-21","ref":"4.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.12.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Sed ne quis forsitan, ut est perversorum hominum malitia, de predicatione nostra religiosis animis ac Deum timentibus aliqua mentiatur, fidei nostræ prædicationem huic parvae relationi malorum quae pertulimus credidimus subjungendam. Sciant igitur universi nos illam fidem praedicare, tenere atque defendere, quam ab apostolis traditam, et per successores eorum inviolabiliter custoditam, reverenda Nicæna synodus3l8 Patrum sancto Spiritu sibi revelante suscipiens redegit in symbolum: ac deinde ires aliae sanctæ synodi, id est Constantinopolitana i 50 Patrum sub piae memoriæ Theodosio seniore principe iacta, et Ephesiua prima, cui beatae memoriæ papa Cœlestinus decessor noster, et Cyrillus Alexandrinus episcopus, praesederunt; sed et Chalcedonensis Patrum, quae sub piæ memorie Marciano imperatore convenit, cuique sanctae recordationis decessor noster papa Leo per legatos suos vicariosque præsedit, et prout diversarum hæresum damnanda exigebat adversilas, eamdem iidem uno eodemque sensu atque spiritu declarantes latissime ediderunt. Hinc est quod Deus noster contra errorum hujusmodi feritatem pastorale cœlitus armavit officium quod beatissimo Petro aposlolo trina præceptione commendans ait: Pasce oves meas (Joan. XXI): et recte illi pascendarum est cura commissa, cujus fidei præclara confessio Dei est ore laudata. Confitenti enim salutariter ac dicenti: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI), perennis beatitudo rependitur, et columbæ filius vocitatur, et claves regni coelestis accipit. Interrogante siquidem Domino, quem cum dicerent esse filium hominis, eumdem ipsum hominis esse Deique Filium sub mirabili interrogalionis responsionisque brevitate confessus est: Tu cs Christus Filius Dei vivi. Sacratissimae scilicet mysterium incarnationis ejus aperiens, dum in unitate personæ, servata geminae proprietate naturae, homo idemque Deus, et quod ex matrc semper virgine sumpsit in tempore, et quod natus ex Patre est ante sæcula, permaneret. Inconfuse autem, et indivise, atque inconvertibiliter et subsistentialiter uniens sibi carnem Deus Verbum Emmanuel noster qui lege et prophetis annuntiantibus exspectabatur, advenit.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 4.1-2-11","label":"4.1 to 4.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.1-2"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 4.22-33","label":"4.22 to 4.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4.22"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}