{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 5-2","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 5-2","ref":"5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/5-2.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":137,"text":"His igitur dispositis, optavimus quidem, venerabilis imperator (sicut frequentissime supplici prece poposcimus) eundum ad quemlibet Italiae locum, aut certe ad Siciliam, et convocatis ad nos Africanæ et aliarum provinciarum Latinae linguae sacerdotibus, vel Ecclesiæ nostræ sacratis ordinibus, secundum consuetudinem tractaremus, et de quæstionibus trium capitulorum pietati vestrae reddoremus plena deliberatione responsum; quod quia fieri serenitas vestra non annuit, hoc iterum noscitur constitutum, ut oblatis a nobis mansuetudini vestræ nominibus de suprascriptis provinciis, qui nobiscum ad tractandum adhiberentur antistites, clementia vestra faceret advenire; cui dispositioni ilem praebuimus ecclesiasticae pacis amore consensum. Postea vero hoc magis cum consensu fratrum nostrorum, nostrarum partium episcoporum, nuper ante sanctum Paschae diem pietas vestra constituit, ut exæquato numero his pontificibus, qui in Constantinopolitana urbe præsentes sunt, de tribus capilulis, ex quibus quæstio vertitur, secundum superius designatam fralrum nostrorum episcoporum professionem deberemus inire tractatum.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 4-3","label":"Exemplar professionis quam residui episcopi Theophaniorum die nobis fecerunt","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/4-3"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 6-3","label":"Exemplar professionis quam residui episcopi Theophaniorum die nobis fecerunt","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/6-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/6-3"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}