{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 6-2-15","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 6-2-15","ref":"6-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/6-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/6-2.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"v), et quod item doctor i gentium dicit Apostolus: Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula præter doctrinam quam vos didicistis faciunt, et declinate ab illis (Rom. xvi): in Domino confidentes, quia, sicut præfati sumus, ab apostolis fidem traditam, et a praedictis sanctis quatuor conciliis declaratam, et a decessoribus nostris et ab antedictis Patribus praedicatam, atque inviolabiliter' custoditam, sincera voluntate tenuimus, tenemus, venerati sumus, veneramur atque defendimus, et contra eam facientes apostolica auctoritate damnamus. Sed quanta possumus per iilium nostrum Anastasium de his quae gesta sunt breviter nos indicare necesse est, et cum nos dominus filius noster dementissimus imperator, sicut promisit, Deo (qui cor ipsius i tenet) juvante reverti praeceperit, hominem, qui vobis ad singula subtiliter innotescat, Deo propitio destinamus. Quod ideo adhuc non fecimus, quia et hiemis asperitas, et Italiae, quæ vos non latet, necessitas praepedivit: donec serenissimus princeps, sicut desiderat, Domino sibi [ Deesse videtur juvante] subveniat. Illud quoque credimus sperandum, ut quia scriptum est: Frater fratrem adjuvans exaltabitur (Prov. XVIII); et sicut de credentibus in Domino Actuum apostolicorum scriptura testatur, quia erat credentibus in Domino cor unum et anima una (Act. iv); ut sit fraternitas vestra in hac quoque parte sollicita, et glorioso filio nostro Childeberto regi, quem Christianitatis studio venerationem integram sedi apostolicæ, cui nos Deus praeesse voluit, cognovimus exhibere, supplicare non desinas, quatenus in tanta reruui necessitate circa Ecclesiam Dei sollicitudinem, sicut et confidimus, Christiana devotione persolvat: ut quia Gothi cum rege suo in Civitate Romana perhibentur ingressi, hoc eis dignetur scribere, ne se in Ecclesiæ nostrae præjudicio, quippe velut alienae legis, immisceat, et aliquid faciat, aut fieri qualibet ] ratione permittat, unde catholica possit Ecclesia perturbari. Dignum enim est, et catholico, sicut est, regi conveniens, ut fidern et Ecclesiam, in qua Deus illum voluit baptizari, omni debeat virtute defendere.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 1-10-5","label":"1 to 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-10"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 16-21","label":"16 to 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/16"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}