{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 8","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/8.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"VII. Nulli vel tenuiter sentienti, vel plenitcr sapienti dubium est, quod Ecclesia Romana fundamentum et forma si Ecclesiarum, a quo omnes Ecclesias principium sumpsisse nemo recte credentium ignorat. Quoniam licet omnium apostolorum par esset electio, beato tamen Petro concessum est ut cæteris præemineret; unde et Cepbas vocatur quia caput cst et principium omnium apostolorum: et quod i. capUe præcessit, in membris sequi necesse est. Quamobrem sancta Romana Ecclesia ejus merito Domini voce consecrata et sanctorum Patrum auctoritate roborata, primatum tene, omnium Ecclesiarum; ad quam tam summa episcoporum negotia, et judicia, atque querelæ, quam et majores Ecclesiarum quæstiones quasi ad caput semper referenda sunt. Na. et qui se scit aliis esse præpositum, non moleste ferat aliquem esse sibi prælatum. Ipsa namque Ecclesia quae prima est, ita reliquis Ecclesiis vices suas credidit larglendas, ut in partem sint vocatæ sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Unde omnium appellantium apostolicam sedem episcoporum judieia, et cunctarum majorum negotia causarum, eidem sanctæ sedi reservata esse liquet: praesertim cum in his omnibus ejus semper sit exspectandum consultum; cujus tramiti si quis obviare tentaverit sacerdotum, causas se non sine bononis sui periculo apii eamdem sanctam sedem noverit redditurum. Data calendis. Martii, Volusiano [Al. Vuilisiario maie I et Joanne viris clarissimis consulibus (Anno Domini 538).","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 7","label":"Euthtrii consultationibus respondet","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/7"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 1-2","label":"EX EPISTOLA VIGILH PAPÆ AD PROFUTURUM BRACARENSEM. (Ex Supplem. M usi T. I, pag…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/1-2"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}