{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 95","citation":"Vigilius, Epistolae Et Decreta 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/95.md","author":{"name":"Vigilius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":94,"text":"Et per tempus ad baptisma ducens, post illud autem ' ad mortem, deinde secundum suam pronuntiationem resuscitans, ducens in cælum, collocans eum ad dexteram Dei per suam conjunctionem, ex qua sedet et adoratur ab omnibus, et omnes judicabit. Istorum autem omnium finem apud se habebat Deus Verbum, cum in eo erat, et omnia per ordinem complebat; quem ordinem ipse arbitrabatur bene habere per finitionem quidem et roluntatem, quam antea statuit pro bis quæ crentura erant, et bona voluntate, quam circa cum habebat, ab initio similiter inerat ei, per ordinem autem placitum ad perfectionem ducebat ipsum.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 94","label":"Theodori Capitulum Ii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/94"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 96","label":"Vigilii responsio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vigilius/epistolae-et-decreta/96"},"credit":{"text":"Vigilius, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1171/tmp1171/tmp1171.tmp1171.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}