{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Math. reg. post. 2.262-273","citation":"Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post. 2.262-273","ref":"2.262","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.262","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.262.md","author":{"name":"Vita Mathildis reginae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae"},"work":{"title":"Vita Math. reg. post.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Illa autem multa interrogavit super filio corde sollicito, si se lenius haberet infirmitas vel quomodo apud ipsum ageretur rerum prosperitas . Legati vero de hiis pauca respondentes epistolas presentabant pertristes, que causam continebant, quam ipsi indicaturi venerant. Ut ergo cognovit gloriosa regina ex litteris dilectum filium suum ex hac vita migrasse, pallor in facie apparuit et gelidus tremor per omnia membra cucurrit et liber, quem in manibus tenebat, cadentem vultum suscepit. Cum autem paululum refrigesceret meroris asperitas, statim prorupit in lacrimas et totum diem flendo peregit nec pre doloris amaritudine quicquam cibi eo die gustavit. Convocans autem sanctimoniales ad ecclesiam illas exhortabatur pro defuncto misericordiam domini implorare et ipsa primum flectens genua hanc orationem effudit pro cari filii anima: „O domine, deus omnipotens, miserere anime famuli tui, quam de hoc seculo migrare iussisti! Memento, quaesumus, quod perraro iocunde vixit et omne tempus mortalis vite pene in angustia peregit.\" Post hec ab oratione surrexit et ad sepulchrum regis Henrici gressum mediocriter tendit; super quod caput inclinans, sic illacrimans ait: „O noster domine, quam felicior nobis exstitisti, qui hanc amaritudinem doloris non expectasti in stadio vite mortalis! Nunc, ut speramus , gaudes in requie, nec quicquam curas de nostra perturbatione . Quotiens acerbum diem tue mortis menti induximus, hac sola consolatione respiravimus, quod dilectissimi filii nostri vita superstes erat, qui ore, nomine et habitu te maxime referebat\". In hac etiam die herilia deposuit vestimenta, que in viduitate pro ornamento habuit. Post obitum enim memorandi regis Heinrici assidue induit coccinum unius coloris, non in publico, sed sub lineo vestimento, et pro decore ornamenti ante se gessit parum auri. Hoc totum tunc deposuit et postmodum lugubri veste induta processit. Posthac neminem voluit audire carmina secularia cantantem nec quemquam videre ludum exercentem, sed tantum audivit sancta carmina de evangeliis vel aliis sacris scripturis sumpta , necnon in hoc sedulo delectabatur, ut de vita vel passione sanctorum sibi cantaretur.","prev":{"citation":"Vita Math. reg. post. 2.247-261","label":"2.247 to 2.261","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.247"},"next":{"citation":"Vita Math. reg. post. 2.274-287","label":"2.274 to 2.287","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.274"},"credit":{"text":"Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000714.zip","quality":"proofread"}}