{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita Math. reg. post. 2.300-311","citation":"Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post. 2.300-311","ref":"2.300","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.300","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.300.md","author":{"name":"Vita Mathildis reginae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae"},"work":{"title":"Vita Math. reg. post.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Quamdiu ergo sancta dei vixit, studiose observavit incliti regis octavum, tricesimum et diem anniversarium. Nullus etiam dubitet, quin eius bona opera placuissent deo, que tanta devotione operabatur in sabbato ; nam ipsa quoque eadem die de hoc seculo migravit et de labore ad requiem pervenit. (18) Quia numquam otio indulserit et de pane pauperi de monte proiecto. Festis etiam diebus, quibus non licitum est insistere manuum operibus, ipsa legit vel legentibus aurem accomodavit et, quicquid sacra scriptura precepit, memoriter tenuit. Cotidianis vero diebus psalmodie et divine lectioni inherebat nec minus manuum operationi instabat. Si quando autem impediebatur diverso populorum sermone solito more divini operis studium celebrare, hora saltem refectionis stans ante mensam nil cibi gustavit, priusquam aliquid operis faceret illud non obliviscens, quod dicit apostolus: Qui non operatur , nec manducet. Clementia vero dei omnipotentis meritum venerabilis regine nolens diutius latere per illam operabatur miracula, ut liquido cunctis innotesceret, quantum sibi obsequentis vita placeret. Nam dum quodam tempore in Quitilingoburc anniversarium diem regis Henrici magno apparatu celebraret, ut semper consueverat, tanta confluxit multitudo pauperum, ut nullo possent comprehendi numero. Regina vero illorum adventu hylaris effecta praecepit quosdam collocari in cacumine montis et ceteros in imo vallis, ipsa ministrans in monte vescentibus, alios vero commendans dispensatoribus . Cum autem omnes regales cibos impendisset et larga manu queque necessaria habundanter ministrasset, adhuc tortum panem non perceperant, qui in valle sedebant . Stans ergo illa supra montis verticem subito arripuit panem, super quem signum crucis imponens invocato Christi nomine proiecit ab alto cacumine. Qui volutus de loco in locum inter densitates saxorum et sepium integer pervenit in cuiusdam pauperis sinum, cui illum decreverat dandum coram astante plurima multitudine populi, qui eiusdem testes fuerant miraculi.","prev":{"citation":"Vita Math. reg. post. 2.288-299","label":"2.288 to 2.299","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.288"},"next":{"citation":"Vita Math. reg. post. 2.312-327","label":"2.312 to 2.327","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vita-mathildis-reginae/vita-math-reg-post/2.312"},"credit":{"text":"Vita Mathildis reginae, Vita Math. reg. post.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000714.zip","quality":"proofread"}}