{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Osmanides 17.215-255","citation":"Vlaho Getaldić, Osmanides 17.215-255","ref":"17.215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/17.215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/17.215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/17.215.md","author":{"name":"Vlaho Getaldić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vlaho-getaldic"},"work":{"title":"Osmanides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Haud tamen adversor, tibi quae opportuna videntur. Pro te mente sedet, ceu vis, occumbere morti. Gramina pascit ovis, caecis atque abditur antris. Ille ego, servavi qui temet ab hoste Polono, Aucupor haud laudes, egi prout ipse tenebar, At posthac alios, et me in certamine nosces. Sunt mihi sed longe fulgentes aere cohortes, Queis possem innumeras hostiles sternere turmas; At mea dextra potens absque his sic fulminat ense, Ut si forte cadam, stragem prius aggeret hostis. Interea poteris motus sedare rebelles, Si mihi mox adimas Veziri munus, et ipsum Husseno credas, tua qui mandata coactis Nunciet hinc turmis, eoas tendere ad oras Haud te velle magis, prior est quod caussa tumultus, Parcere militibus quin cunctis omine fausto. Adveniet tempus, gentes quum pace fruentur, Felicem et quisquis vitam te sospite ducet. Veziri dictis cuncti assensere, sed illum Stare loco mandat Caesar, regnumque tueri. Insidias plebis vitatum, iramque frementis Fidas excubias deinde illi donat habendas, Pro se nil metuens, ipsum quum servet ab hoste, Datque aliis vigiles, manet et custode sine ullo, Caesaris esse satis ratus in discrimine nomen. Mustaphae at genitrix obscurae tempore noctis Perderet Osmanum quanam ratione, volutat. Saevit plaga vetus, iussu quod Caesar iniquo Illam dilectâ seiungi a prole coegit. Huius praesensit fatum lacrymabile, rumor Ibat enim miserum tabescere carcere nigro. Mente animi hinc agitans natum quâ liberet arte, Praevertatque hostes crudeli caede minantes, Laetitia exsiliit, populari quum illa tumultu Audito vindex tempus cessisse putavit. Caesareum ad solium sublatum prospicit illum, Et velut ante suâ orbem sub ditione tenere. Quae semel imperium gessit, fastuque superbo, Foemina fert aegre, quum spreta, oblituque degat. Sollicita hinc curis generum vocat ipsa Dautem, Augeat exortos motus magis arte scelestâ.","prev":{"citation":"Osmanides 17.174-214","label":"17.174 to 17.214","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/17.174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/17.174"},"next":{"citation":"Osmanides 17.256-298","label":"17.256 to 17.298","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/17.256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/vlaho-getaldic/osmanides/17.256"},"credit":{"text":"Vlaho Getaldić, Osmanides. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/getaldic-v-osmanides.xml","quality":"ocr"}}