{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Mercurio sub sole viso 14","citation":"Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/14.md","author":{"name":"Wilhelm Schickard","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard"},"work":{"title":"De Mercurio sub sole viso","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Si ab analogiâ Lunae ad caeteros Planetas ratiocinari licet, credibile fit, non totos esse obscuros; sed in meditullio quidem habere opacos quasi nucleos, extrinsecus autem incrustari velut cortice pellucente: utrumque more speculorum, ut illud sit instar plumbi, hoc vitri loco, quod aptiùs reverberet imbibitum splendorem. Cynthia enim, quando stellis appropinquat, cernitur advenientes amplecti & aliquantulum intra peripheriam perspicuam admittere, altrinsecus verò exeuntes, visui reddere priùs, quàm pervenerint ad oram: quod Mâstlinus exemplo & item cordism animadvertit Anno 1595. Disput. de pass. Planet. thes. 148. unde collegit quodam diaphano velut aëre ambiri. Sed haec experientiae maturiori relinquo. Superest ut aliam suspicionem amoliar, quae totam posset observationem tuam pessundare, si minùs consideratè admitteretur. Rescivi scilicet Buzbaco, ex aula Illustrissimi Cattorum Landgravij DN. PHILIPPI, &c. Principis in astrorum scientia nemini Alphonso cedentis, & hanc inclytae domûs Hassiacae laudem propriam, sustinentis egregiè, Domini Mecoenatis mei liberalissimi; fuisse ibi totâ die conjunctionis diligenter observatum, sed nihil tamen Mercurij animadversum, nec aliud ullius Maculae vestigium. Ita testabatur Celsit. E. Mathematicus, Dn. Daniel Möglingus, Doctor Medicus, observandi longo usu peritissimus, eapropter exceptione major. An igitur isti Te redarguunt? equidem expallescere non finit conscientia veritatis: auscultent alij tamen, ignari circumstantiarum, quòd haec adeò Tibi non contradicant, ut potius confirment abs Te proditam parvitateur. Tu nempe Telescopio eras usus, quo deteguntur exiguae quaevis maculae, scrupulo quoque minores: Illi autem, consilio an culpâ Kepleri (in Admonit. fol. 13.) admiserunt Solem per nudum foramen vitri expers, quod maculas duobus minutis minores non repraesentat. nemini enim tàm inopinabilis parvitas venerat in mentem, nè Tibi quidem ipsi ante αὐτοψιαν, maximè cùm Planeta esset Perigaeus. (idemque mihi contigisset, fateor, sub tegulis; nisi coelum, mei velut misertum, atro nubium vel o, meam texisset incogitantiam) & mirè praedicârat Keplerus hunc modum, praeferens illum Tuo, quòd vitris cassus, immunis esset à distorsione: ac est sanè alioquin comendatione dignissimus, sive Solis diameter, sive illius deliquia sint excipienda. Vt verò demonstrativè probem id quod dixi, maculam tantillam non potuisse repraesentari, describam ipsius Instrumenti apparatum, quatenus ex picturâ, olim ab ejus Celsitudine mihi clementer communicatâ, licet.","prev":{"citation":"De Mercurio sub sole viso 13","label":"DE MERCURIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/13"},"next":{"citation":"De Mercurio sub sole viso 15","label":"DE MERCURIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/15"},"credit":{"text":"Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso","quality":"ocr"}}