{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Mercurio sub sole viso 24","citation":"Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/24.md","author":{"name":"Wilhelm Schickard","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard"},"work":{"title":"De Mercurio sub sole viso","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"quam enim promiserat Ois & & coniunctionem, die 7. Novembr. hor. 1. min. 171/2 p. merid. futuram, ea secuta est illo ipso die, horis tantùm 42 maturiùs, quod pro nullo evidenti errore habendum, si cogitemus quot integris diebus alii fuerint praeter scopum iaculati, qui minutiarum curiosi, totos gradus deviarunt: noster verò modestior omnium, in Ephem. Introd. fol. 15. non audet affirmare calculum sui & semper intra diei metas consistere, ideò iussit continuo triduo attendere, in Admon. ad Astron. fol. 14. & propior tamen veritati fuit, quàm ipse sperasset. Non obiter haec transmittenda sunt, sed in laudem viri de Astronomia meritissimi, gratè recolenda; mihique specialiùs exprimendum, quid in Mercurio ipse primus prae aliis, praestiterit egregium ac singulare. Scilicet 1. Ellipticum iter indagavit, cuius causa Epicyclus priscis falsò credebatur augeri & minui. 2. Orbitam illam circa Verum solem, velut cor mundi, ordinavit; quam omnes alii referunt ad Medium eius locum, quod punctum est merè imaginarium, nullo signo naturali discriminatum, adeoque docendi saltem gratiâ confictum. 3. Bisectionem Eccentricitatis ingeniosè animadvertit, quae nos à multâ irregularitate liberat. 4. Nodos ab Apsidibus meritò removit, quorum combinatio Latitudini tot peperit errores. 5. Inclinationem fixam, & uniformi angulo constantem introduxit, quae simplicitati naturae magis est consentanea Et profecisset amplius, die diem docente, si longiorem vitae usuram indulsissent fata. Vt verò nihil est ex omni parte beatum, ita irrepserunt aliqua, quorum emendationem (pace manium Amicissimi quondam Viri) desidero vicissim. 1. Mensura otbitae non est praecisè tanta; qualitatem figurae, (quòd sit Ellipsis) sagaciter odoratus est, non verò quantitatem. 2. Aphelii locus etiam luxatur aliquantum. 3. Aequationes particulares mihi cadunt Apsidibus propiores, quod exemplorum inductione probabitur. 4. Nodi pauxillum exorbitant, ut infra patebit. 5.","prev":{"citation":"De Mercurio sub sole viso 23","label":"DE MERCURIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/23"},"next":{"citation":"De Mercurio sub sole viso 25","label":"DE MERCURIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/25"},"credit":{"text":"Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso","quality":"ocr"}}